|
- C a p i t u l u m X X I X
D e p o s i t i o n e
m o n a s t e r i i V i v a r i e n s i s
s i v e C a s t e l l e n s i s
- ____________________________________
- 1.
- Invitat siquidem vos locus Vivariensis monasterii ad multa peregrinis et egentibus praeparanda, quando habetis hortos irriguos et piscosi amnis Pellenae fluenta vicina, qui nec magnitudine undarum suspectus habeatur nec exiguitate temnibilis. influit vobis arte moderatus, ubicumque necessarius iudicatur, et hortis vestris sufficiens et molinis. adest enim cum desideratur, et cum vota compleverit remotus abscedit; sic quodam ministerio devotus existens, nec horret importunus nec potest deesse cum quaeritur. maria quoque vobis ita subiacent, ut piscationibus variis pateant et captus piscis cum libuerit vivariis possit includi. fecimus enim illic iuvante Domino grata receptacula, ubi sub claustro fideli vagetur piscium multitudo, ita consentaneum montium speluncis ut nullatenus se sentiat captum, cui libertas est et escas sumere et per solitas se cavernas abscondere. balnea quoque congruenter aegris praeparata corporibus iussimus aedificari, ubi fontium perspicuitas decenter illabitur, quae et potui gratissima cognoscitur et lavacris. ita fit ut monasterium vestrum potius quaeratur ab aliis, quam vos extranea loca iuste desiderare possitis. verum haec, ut scitis, oblectamenta sunt praesentium rerum, non spes futura fidelium; istud transiturum, illud est sine fine mansurum. sed illic positi, ad illa potius desideria transferamur, quae nos faciant regnare cum Christo.
- 2.
- Cassianum presbyterum, qui conscripsit de institutione fidelium monachorum, sedule legite et libenter audite, qui inter ipsa initia sancti propositi octo principalia vitia dicit esse fugienda. hic noxios motus animorum ita competenter insinuat, ut excessus suos hominem paene videre faciat et vitare compellat, quos antea confusione caliginis ignorabat. qui tamen de libero arbitrio a beato Prospero iure culpatus est, unde monemus ut in rebus talibus excedentem sub cautela legere debeatis. cuius dicta Victor Mattaritanus, episcopus Afer, ita Domino iuvante purgavit, et quae minus erant addidit, ut ei rerum istarum palma merito conferatur; quem inter alios de Africae partibus cito nobis credimus esse dirigendum. cetera vero genera monachorum vehementer accusat. sed vos, karissimi fratres, Deo iuvante eas partes elegite, quas salubriter cognoscitur ille laudasse.
- 3.
- Nam si vos in monasterio Vivariensi, sicut credere dignum est, divina gratia suffragante coenobiorum consuetudo competenter erudiat, et aliquid sublimius defecatos animos optare contingat, habetis montis Castelli secreta suavia, ubi velut anachoritae praestante Domino feliciter esse possitis. sunt enim remota et emitantia heremi loca, quando muris pristinis ambientibus probantur inclusa. quapropter aptum vobis erit elegere exercitatis iam atque probatissimis illud habitaculum, si prius in corde vestro fuerit praeparatus ascensus. legendo enim cognoscitis unum de duobus, quid aut desiderare aut tolerare possitis. tantum est ut conversationis probitate servata, qui non valet sermonbus alios docere, morum videlicet instruat sanctitate.
|