<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber I
 


 






 



C a p i t u l u m   X X V I I I
Q u i d   l e g a n t   q u i
s c r i p t u r a s   l o g i c a s
i n t r o i r e   n o n   p o s s u n t


____________________________________



1.
Quod si quorundam simplicitas fratrum non potuit quae sunt in sequenti libro deflorata cognoscere, quia paene brevitas omnis obscura est, sufficiat eis summatim earum rerum divisiones, utilitates virtutesque perpendere, ut ad agnoscendam legem divinam fervida mentis intentione rapiantur. per diversos enim sanctissimos Patres invenient, unde desiderium suum plenissima possint ubertate satiare. tantum sit legendi sincerus affectus et intellegendi sobrium votum; tunc salutaris assiduitas eruditos efficiat, quos in prima fronte profunditas lectionis exterruit.

2.
Sciamus tamen non in solis litteris positam esse prudentiam, sed perfectam sapientiam dare Deum unicuique prout vult. nam si tantum in litteris esset scientia rerum bonarum, qui litteras nesciunt utique rectam sapientiam non haberent. sed cum multi agrammati ad verum intellectum perveniant rectamque fidem percipiant caelitus aspiratam, dubium non est puris ac devotis sensibus Deum concedere, quod eis iudicat expedire. scriptum est enim: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. quapropter actibus bonis. et orationbus assiduis expetendum est, ut ad veram fidem operasque sanctissimas, ubi est vita nostra perpetua, Domino comitante veniamus. legitur enim: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vano laborant qui aedificant eam.

3.
Verumtamen nec illud Patres sanctissimi decreverunt, ut saecularium litterarum studia respuantur, quia non exinde miminum ad sacras Scripturas intellegendas sensus noster instruitur; si tamen, divina gratia suffragante, notitia ipsarum rerum sobrie ac rationabiliter inquiratur, non ut in ipsis habeamus spem provectus nostri, sed per ipsa transeuntes desideremus nobis a Patre luminum proficuam salutaremque sapientiam debere concedi. quanti enim philosophi haec solummodo lectitantes ad fontem sapientiae non venerunt, et vero lumine privati ignorantiae caecitate demersi sunt! quoniam, sicut a quodam dictum est, numquam potest plenissime investigari, quod non per viam suam quaeritur.

4.
Multi iterum Patres nostri talibus litteris eruditi et in lege Domini permanentes ad veram sapientiam pervenerunt, sicut beatus Augustinus in libro de Doctrina Christiana meminit, dicens: «Nonne aspicimus quanto auro et argento et veste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus, et doctor suavissimus et martyr beatissimus? quanto Lactantius, quanto Victorinus, Optatus, Hilarius?» nos addimus Ambrosium ipsumque Augustinum atque Hieronymum multosque alios «innumerabiles Graecos». hoc etiam «ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecit, de quo scriptum est quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum». quos nos imitantes cautissime quidem sed incunctanter utrasque doctrinas, si possumus, legere festinemus - quis enim audeat habere dubium, ubi virorum talium multiplex praecedit exemplum2D2Dscientes plane, sicut saepe iam dictum est, rectam veramque sapientiam Dominum posse concedere, sicut ait liber Sapientiae: Sapientia a Domino Deo est et cum ipso fuit semper et permanet in aeternum.

5.
Quapropter toto nisu, toto labore, totis desideriis exquiramus, ut ad tale tantumque munus Domino largiente pervenire mereamur. hoc enim nobis est salutare, proficuum, gloriosum, perpetuum, quod nulla mors, nulla mobilitas, nulla separare possit oblivio, sed in illa suavitate patriae cum Domino faciet aeterna exuitatione gaudere. quod si alicui fratrum, ut meminit Vergilius,

    «Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis»,

ut nec humanis nec divinis litteris perfecte possit erudiri, aliqua tamen scientiae mediocritate suffultus eligat certe quod sequitur:

    «Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,»

quia nec ipsum est a monachis alienum hortos colere, agros exercere et pomorum fecunditate gratulari. legitur enim in psalmo cxxvii: labores fructuum tuorum manducabis; beatus es et bene tibi erit.

6.
Quod si huius studii requirantur auctores, de hortis scripsit pulcherrime Gargilius Martialis, qui et nutrimenta holerum et virtutes eorum diligenter exposuit, ut ex illius commentarii lectione praestante Domino unusquisque et saturari valeat et sanari; quem vobis inter alios codices reliqui. pari etiam modo in agris colendis, in apibus, in columbis necnon et piscibus alendis inter ceteros Columella et Emilianus auctores probabiles extiterunt. sed Columella sedecim libris per diversas agriculturae species eloquens ac facundus illabitur, disertis potius quam imperitis accommodus, ut operis eius studiosi non solum communi fructu sed etiam gratissimis epulis expleantur. Emilianus autem facundissimus explanator duodecim libris de hortis vel pecoribus aliisque rebus planissima lucidatione disseruit, quem vobis inter alios lectitandum Domino praestante dereliqui.

7.
Haec tamen cum peregrinis atque aegrotantibus praeparantur, fiunt caelestia, quamvis videantur esse terrena. quale est enim languentes aut dulcibus pomis reficere aut columborum fetibus enutrire, aut piscibus alere aut mellis suavitate mulcere! nam cum vel aguam frigidam in nomine suo Dominus pauperi praecipiat offerri, quanto gratius erit diversis egentibus escas suavissimas dare, pro quibus in illo iudicio fructum multiplicata possitis mercede recipere! non debet neglegi, undecumque potest homini probabiliter subveniri.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>