|
- C a p i t u l u m X X I I I
D e a b b a
E u g i p p i o e t
a b b a D i o n i s i o
- ____________________________________
- 1.
- Convenit etiam ut presbyteri Eugippii opera necessaria legere debeatis, quem nos quoque vidimus, virum quidem non usque adeo saecularibus litteris eruditum, sed Scripturarum divinarum lectione plenissimum. hic ad parentem nostram Probam, virginem sacram, ex operibus sancti Augustini valde altissimas quaestiones ac sententias diversasque res defiorans, in uno corpore necessaria nimis dispensatione collegit et in trecentis triginta octo capitulis collocavit. qui codex, ut arbitror, utiliter legitur, quando in uno corpore diligentia studiosi viri potuit recondi, quod in magna bibliotheca vix praevalet inveniri.
- 2.
- Generat etiam hodieque catholica ecclesia viros illustres probabilium dogmatum decore fulgentes. fuit enim nostris temporibus et Dionisius monachus, Scytha natione sed moribus omnino Romanus, in utraque lingua valde doctissimus, reddens actionibus suis quam in libris Domini legerat aequitatem. Scripturas divinas tanta curiositate discusserat atque intellexerat, ut, undecumque interrogatus fuisset, paratum haberet competens sine aliqua dilatione responsum. qui mecum dialecticam legit, et in exemplo gloriosi magisterii plurimos annos vitam suam Domino praestante transegit. pudet me de consorte dicere, quod in me nequeo reperire. fuit enim in illo cum sapientia magna simplicitas, cum doctrina humilitas, cum facundia loquendi parcitas, ut in nullo se vel extremis famulis anteferret, cum dignus esset regum sine dubitatione colloquiis. interveniat pro nobis qui nobiscum orare consueverat, ut cuius hic sumus oratione suffulti, eius possimus nunc meritis adiuvari. qui petitus ab Stephano, episcopo Salonitano, ex Graecis exemplaribus Canones ecclesiasticos moribus suis pares, ut erat planus atque disertus, magna eloquentiae luce composuit, quos hodie usu celeberrimo ecclesia Romana complectitur. hos etiam oportet vos assidue legere, ne videamini tam salutares ecclesiasticas regulas culpabiliter ignorare. alia quoque multa ex Graeco transtulit in Latinum, quae utilitati possunt ecclesiasticae convenire; qui tanta latinitatis et graecitatis peritia fungebatur, ut quoscumque libros Graecos in manibus acciperet, Latine sine offensione transcurreret, iterumque Latinos Attico sermone relegeret, ut crederes hoc esse conscriptum, quod os eius inoffensa velocitate fundebat.
- 3.
- Longum est de illo viro cuncta retexere. qui inter reliquas virtutes hoc habuisse probatur eximium, ut, cum se totum Deo tradidisset, non aspernaretur saecularium conversationibus interesse, castus nimium cum alienas cotidie videret uxores, mitis cum furentium vaesano turbine pulsaretur. fundebat lacrimas motus compunctione cum audiret garrula verba laetitiae, ieiunabat sine exprobratione prandentium, et adeo conviviis gratanter intererat ut inter epulas corporales inquisitus spiritales semper copias exhiberet. quod si tamen aliquando comederet, parvo quidem cibo sed tamen escis communibus utebatur. unde summum genus aestimo patientiae inter humanas esse delicias et abstinentiae custodire mensuram. sed ut bona mentis eius infucata laude referamus, erat totus catholicus, totus paternis regulis perseveranter adiunctus, et quicquid possunt legentes per diversos quaerere, in illius scientia cognoscebatur posse fulgere. cuius nomini glorioso aliqua pravi homines calumniose nituntur ingerere, unde sua videantur errata aliquatenus excusare. sed ille iam saeculi perversitate derelicta, praestante Domino in ecclesiae pace susceptus, inter Dei famulos credendus est habere consortium.
- 4.
- Dicerem adhuc fortasse reliqua de sancto viro, quae nobis totius probationis veritate comperta sunt. sed necesse est ut propositum nostrum potius exsequamur, ne, cum simus debitores alterius promissionis, aliud diu referre importuna loquacitate videamur. et ut vobis in regulis fidei nulla possit nocere subreptio, legite quas habetis in promptu synodum Ephesenam et Calchedonensem necnon et Encyclia, id est epistulas confirmationis supradicti concilii; quae si diligenter excurritis, versutiae improborum nulla vobis occasione praevalebunt.
|