|
- C a p i t u l u m X X I V
R e c a p i t u l a t i o
g e n e r a l i s , q u o s t u d i o
S c r i p t u r a s a n c t a
l e g e n d a s i t
- ____________________________________
- 1.
- Demus itaque operam, et post introductorios libros auctoritatem cum expositoribus suis sedula intentione curramus, viasque intellegentiae Patrum labore repertas pio studio subsequamur, non ad quaestiones inanissimas avida superfluitate tendamus. quod dictum rationabiliter in tractatoribus probatissimis invenitur, hoc procul dubio credamus esse divinum; si quid dissonum aut discordans Patrum regulis contigerit inveniri, vitandum esse iudicemus. origo enim saevissimi erroris est in suspectis auctoribus amare totum, et sine iudicio defendere velle quod invenis; scriptum est enim Omnia probate, quod bonum est tenete.
- 2.
- Sed ut in summam quae sunt dicenda complectar, cuncta quae antiqui expositores probabiliter dixerunt, sollicita mente tenenda sunt; illa vero quae ab eis intractata relicta sunt, ne infructuoso labore fatigemur, primum rimanda sunt, quas virtutes habeant aut ad quae nos instituta perducant, deinde quid nos velint de se legendo contrahere. nam licet textus planissimus esse videatur et historica relatione reluceat, modo tamen aut iustitiam persuadet aut impietatem redarguit, aut tolerantiam praedicat aut vitia mobilitatis accusat, aut superbiam damnat aut bona humilitatis exaltat, aut impacatos reprimit aut caritate plenissimos consolatur, aut aliquid tale commemorat quo ad probos mores incitet et a nefariis cogitationibus respectu pietatis abducat. Deus enim si solis bonis praemia polliceretur, benignitas ipsius neglecta tepesceret; si vero malis iugiter minaretur exitium, desperatio salutis praecipitaret ad vitia. et ideo pius Redemptor pro salute nostra utrumque moderatus est, ut et peccatores denuntiata poena terreat et bonis digna praemia compromittat.
- 3.
- Quapropter ad intentiones librorum generaliter semper animus erigatur, mentemque nostram in illa contemplatione defigamus, quae non tantum auribus sonat sed oculis interioribus elucescit. nam etsi simplex videatur esse relatio, nihil vacuum nihil otiosum divinis litteris continetur, sed semper ad utilitatem aliquam dicitur quae rectissimis sensibus salubriter auriatur. et ideo quando bona referuntur, ad imitationem protinus erigamur; quando facinora punienda narantur, operari talia formidemus. ita fit ut semper aliquid utilitatis adquiramus, si quapropter referuntur advertimus.
|