|
- C a p i t u l u m X X I I
D e s a n c t o
A u g u s t i n o
- ____________________________________
- Ipse etiam doctor eximius beatissimus Augustinus, debellator hereticorum, defensor fidelium et famosorum palma certaminum, in quibusdam libris nimia difficultate reconditus, in quibusdam sic est planissimus, ut etiam parvulis probetur acceptus; cuius aperta suavia sunt, obscura vero magnis utilitatibus farcita pinguescunt. huius autem ingenii vivacitatem si quis nosse desiderat, libros ipsius Confessionum legat, vbi se refert omnes mathematicas disciplinas sine magistro comprehendisse, quas aliis sub doctis expositoribus vix datur artingere. symbolum quoque nostrum, vadem fidei, testimonium recti cordis, promissionis insolubile sacramentum, frequenti expositione patefecit, ut profundius intellegentes illa quae credere nos profitemur, cautissime promissa servemus. legendus est etiam liber eiusdem, ubi diversas hereses post Epiphanium pontificem compendiosa brevitate complexus est, quando nullius sanae mentis acquiescit ingenium in illas cautes incedere in quas alterum cognoverint pertulisse naufragium. illorum siquidem sensus omnino cavendus est, quos provida damnavit ecclesia, et si quid tale modo praesumitur, cauta nimis observatione declinetur.
|