<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber I
 


 






 



C a p i t u l u m   X X I
D e   s a n c t o
H i e r o n y m o


____________________________________



1.
Beatus etiam Hieronymus, Latinae linguae dilatator eximius, - qui nobis in translatione divinae Scripturae tantum praestitit, ut ad Hebreum fontem paene non egeamus accedere, quando nos facundiae suae multa cognoscitur ubertate satiasse, - plurimis libris, copiosis epistulis fecit beatos, quibus scribere Domino praestante dignatus est. planus, doctus, dulcis parata copia sermonum ad quamcumque partem convertit ingenium: modo humilibus suaviter blanditur, modo superborum colla confringit, modo derogatoribus suis vicem necessaria mordacitate restituens, modo virginitatem praedicans, modo matrimonia casta defendens, modo virtutum certamina gloriosa collaudans, modo lapsus in clericis atque monachis pravitatis accusans. sed tamen, ubicumque se locus attulit, gentilium exempla dulcissima varietate permiscuit, totum explicans, totum exornans, et per diversa disputationum genera disertus semper et aequalis incedens. nam cum aliquos libros magna ubertate protendat, tamen pro dulcedine dictorum finis eius semper ingratus est. quem in Bethleem habitasse, otiosum fuisse non arbitror, nisi ut in terra illa miraculorum ad instar solis eius quoque ab Oriente nobis lamparet eloquium.

2.
Is epistulam suam ad Paulinum ex senatore presbyterum mirificam destinavit, docens quemammodum Scripturas divinas adhibita cautela perlegeret, ubi breviter virtutem uniuscuiusque libri veteris et novi Testamenti mirabiliter indicavit. quem si ante repperissem, eloquentiae ipsius cedens contentus fortasse fueram de eadem parte nihil dicere. sed quia et ille alia et nos diversa in opere iam confecto Domino largiente conscripseramus, credo quod lector diligens et in hoc opusculo non inutiliter occupetur. ille enim scripsit ad divinae legis novum lectorem, qui tamen erat litteris saecularibus eruditus, ut etiam librum de Theodosio principe prudenter ornateque confecerit; nec illa tempestate, ut datur intellegi, tantos scriptores suae partis habuit, quos eum in ordinem legere commoneret, quoniam illo tempore milites Christi in gymnasio legis divinae salutari adhuc sudore laborabant, inter quos et ipse postea multa conscripsit. nobis vero fuit causa diversa, primum quod ad fratres simplices et impolitos scripsimis instruendos, ut per multos auctores, qui iam nostra aetate declarati sunt, caelestium Scripturarum plenitudine compleantur, ut non tam ex nobis, qui huius rei pauperes sumus, quam ex copiosis et antiquis Patribus laudabiliter imbuantur. sed ne aliquid eis deesse possit, qui ad studia huius saeculi non fuerunt, tam de artibus quam de disciplinis saecularium litterarum in secundo volumine breviter credidimus ammonendos, ut simplicibus viris famuletur et mundanarum peritia litterarum, quae praeter additamenta quorundam doctorum ab Scripturis divinis cognoscitur esse progressa. ita fit ut nec vituperatio de nova praesumptione nos carpiat, et de parvulo nimis obsequio gritiae forsitan momenta proveniant.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>