<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber I
 


 






 



C a p i t u l u m   V I I I
D e   E p i s t u l i s
A p o s t o l o r u m


____________________________________



1.
Octavus codex canonicas epistulas continet Apostolorum. sed in epistulis tredecim sancti Pauli annotationes conscriptas in ipso initio meae lectionis inveni, quae in cunctorum manibus ita celebres habebantur, ut eas a sancto Gelasio, papa urbis Romae, doctissimi viri studio dicerent fuisse conscriptas: quod solent facere qui res vitiosas cupiunt gloriosi nominis auctoritate defendere. sed nobis ex praecedentibus lectionibus diligenti retractatione patuerunt suptilissimas quidem esse ac brevissimas dictiones, sed Pelagiani erroris venena illic esse seminata; et ut procul a vobis fieret error hereticus, primam epistulam ad Romanos qua potui curiositate purgavi, reliquas in chartacio codice conscriptas vobis emendandas reliqui. quod facile subiacebit, quando praecedenti exemplo audacior redditur sequentis imitatio.

2.
Sed inter has soliicitudines graviter aestuatus, quendam anonymum codicem subnotatum divina repperi provisione collatum, qui tredecim epistulas sancti Pauli non ignobili annotatione tractavit. hic diligenter excursus secundum vobis ac securum genus commentorum Domino largiente praestabit.

3.
Ad Hebreos vero epistulam quam sanctus Iohannes Constantinopolitanus episcopus triginta quattuor omelias Attico sermone tractavit, Mutianum virum disertissimum transferre fecimus in Latinum, ne epistularum ordo continuus indecoro termino subito rumperetur.

4.
In epistulis autem canonicis Clemens Alexandrinus pxesbyter, qui et Stromatheus vocatur, - -id est, in epistula sancti Petri prima, sancti Iohannis prima et secunda, et Iacobi, - -quaedam Attico sermone declaravit; ubi multa quidem suptiliter, sed aliqua incaute locutus est. quae nos ita transferri fecimus in Latinum, ut exclusis quibusdam offendiculis purificata doctrina eius securior potuisset auriri.

5.
Sanctus quoque Augustinus epistulam Iacobi apostoli solita diligentiae suae curiositate tractavit; quam vobis in membranacio codice scriptam reliqui.

6.
Sed cum de reliquis canonicis epistulis magna nos cogitatio fatigaret, subito nobis codex Didymi Graeco stilo conscriptus in exposirionem septem canonicarum epistularum Domino largiente concessus est; qui ab Epiphanio, viro disertissimo, Divinitate iuvante translatus est.

7.
In epistula vero prima beati Iohannis sanctus Augustinus decem sermonibus multa et mirabiliter de caritate disseruit.

8.
Tertium vero codicem repperi epistularum sancti Pauli, qui a nonnullis beati Hieronymi annotationes brevissimas dicitur continere; quem vobis pariter Christo largiente dereliqui.

9.
Post haec vero tria paria quae diximus commentorum, Petrus abbas Tripolitanae provinciae sancti Pauli epistulas exemplis opusculorum beati Augustini subnotasse narratur, ut per os alienum sui cordis declararet arcanum; quae ita locis singulis competenter aptavit, ut hoc magis studio beati Augustini credas esse perfectum. mirum est enim sic alterum ex altero dilucidasse, ut nulla verborum suorum adiectione permixta desiderium cordis proprii complesse videatur. qui vobis inter alios codices divina gratia suffragante de Africana parte mittendus est.

10.
Sic totus ordo epistularum canonicarum tam sancti Pauli quam diversorum apostolorum Domini favore completus est. dicitur enim et beatum Ambrosium subnotatum codicem epistularum omnium sancti Pauli reliquisse suavissima expositione completum; quem tamen adhuc invenre non potui, sed diligenti cura perquiro.

11.
Dictae sunt igitur annotationes epistularum a nonnullis breviter comprehensae. nunc per ordinem dicamus, sicut et in Prophetis factum est, qui eas latius exponere maluerunt; ut iliud datum inchoantibus, hoc reservatum vldeatur esse erfectis.

12.
Sancti Pauli prima omnium et ammirabilior destinata cognoscitur ad Romanos, quam Origenes viginti libris Graeco sermone declaravit; quos tamen supradictus Rufinus in decem libris redigens adhuc copiose transtulit in Latinum. sanctus vero Augustinus ipsam epistulam inchoaverat exponendam; in cuius tantum salutatione unum librum se profudisse commemorat, et, ut eius verbis utar, «operis ipsius magnitudine ac labore deterritus in alia faciliora deflexus» est. qui etiam scribens ad Simplicianum, episcopum Mediolanensem, sublimes et exquisitas de eadem epistula tractavit aliquas quaestiones; quas nos praedicto codici iudicavimus inserendas ne, dum expositio divisa quaeritur, legentis intentio noxie differatur.

13.
Ad Galatas autem idem sanctus Augustinus latius explanavit, de qua et sanctus Hieronymus tribus libris expositionem tetendit. idem pater Hieronymus aliis tribus libris epistulam ad Ephesios diligenter aperuit. ad Titum quoque expositionem uno volumine comprehendit. ad Philemonem etiam uno libro patefecit.

14.
Residuas vero epistulas sancti Pauli - id est, ad Corinthios duas, ad Thessalonicenses duas, ad Colosenses unam, ad Timotheum duas - -sanctus Hieronymus dicitur explanasse; unde multa pars scientiae tribuitur, cum provenerit ignorantibus nosse quod quaerant. quas tamen continuo de diversis partibus, ubi direximus inquirendas, suscepturos nos esse Domini miseratione confidimus, et ideo studiose sustinere debemus, quod nobis transmittendum esse cognovimus; eoque fiat ut si cuicumque vestrum antequam veniant aliquid eorum fortassis occurrerit, studeat diligenti cura transcribere et praedictis expositoribus aggregare, quatenus iuvante Domino et labore vestro monasterii bibliotheca proficiat, quibus tanta noscuntur esse praeparata. quod si forsitan senectus nostra, priusquam haec compleantur, iussione Domini cum remissione peccatorum, sicut vos orare deprecor, votivo fine transiverit, ad vos, ut credere dignum est, quandoque res sperata perveniet.

15.
Commemoratas tamen epistulas a Iohanne Chrysostomo expositas Attico sermone in suprascripto octavo armario dereliqui, ubi sunt Graeci codices congregati; ut si Latina non potuerint latiora commenta procurari, de istis subinde transferatur quod plenissimam poterit praestare notitiam, quatenus in omnibus LXX uno libris canonicis, sicut a sancto patre Augustino noscitur comprehensum, antiquorum expositiones Domino largiente, velut spiritalia poma Paradisi, sumenda vestris epulis offerantur.

16.
Quod si in his quae dicta sunt aliqua fortasse loca dubia sunt relicta, nec explanatione plenissima satisfacere potuerunt, nequaquam vobis modernos expositores interdico; caute tamen quaerendos esse catholicos, quoniam accessu temporum multis noviter gratia divinitatis infunditur, quae forsitan priscis doctoribus celata monstratur.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>