<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber I
 


 






 



C a p i t u l u m   V I I
D e   E v a n g e l i i s

____________________________________



1.
Septimus igitur codex Scripturae divinae, qui est novi Testamenti primus, nobisque dedit adorabile principium ac vitale remedium, quattuor evangelistarum supernaluce Hieronymus diligenti cura disseruit; quae in uno volumine comprehendi, ne legentis intentio divisis codicibus tardaretur. Mattheum beatus Hieronymus iterum bis binis libris exposuit, quem etiam sanctus Hilarius uno volumine declaravit, de quo et Victorinus, ex oratore episcopus, nonnulla disseruit. Lucam sanctus Ambrosius mirabiliter explanavit. Iohannem beatus Augustinus copiosa et insigni expositione lucidavit, qui etiam de concordia Evangelistarum quattuor libros subtilissima nimis et necessaria disputatione complexus est.

2.
Eusebius quoque Caesariensis Canones evangelicos compendiosa brevitate collegit, ut in quibus locis communia dicunt, in quibus propria tangunt, verissima distinctione monstraret; ubi quanta est plenitudo fidei, tanto floret et diversorum tractantium doctrina mirabilis.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>