<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber I
 


 






 



C a p i t u l u m   I X
D e   A c t i b u s
A p o s t o l o r u m
e t   A p o c a l y p s i


____________________________________



1.
Nonus igitur codex Actus Apostolorum et Apocalypsin noscitur continere, quoniam et haec quoque Apocalypsis, id est Revelatio, probatur Iohannis apostoli. sed in Actibus Apostolorum sancti Iohannis, episcopi Constantinopolitani, in Graeco sermone commenta repperimus; quae amici nostri in duobus codicibus lv omeliis iuvante Domino transtulerunt.

2.
Apocalypsis vero, quae studiose legentium animos ad supernam contemplationem deducit, et facit mente cernere quod angeli videndo beati sunt, sancti Hieronymi expositione 4conspicua est. de quo libro et Victorinus saepe dictus episcopus difficilia breviter quaedam loca tractavit. Vigilius quoque, Afer antistes, de mille annorum intellegentia quae praedicta Apocalypsi continetur, unde magna quaestio nonnullis oboritur, plenissima et diligenti naratione disseruit.

3.
Ticonius etiam Donatista in eodem volumine quaedam non respuenda subiunxit, quaedam vero venenosi dogmatis sui fecilenta permiscuit; cui tantum in bonis dictis chresimon, in malis achriston quantum transiens valui reperire, ut arbitror, competenter affixi. quod et vobis similiter in suspectis expositoribus facere suademus, ne lectoris animus fortasse turbetur nefandi dogmatis permixtione confusus.

4.
De quo volumine sanctus quoque Augustinus in libris Civitatis Dei plura praestantius et diligenter aperuit. nostris quoque temporibus Apocalypsis praedicta beati episcopi Primasii, antistitis Africani, studio minute ac diligenter quinque libris exposita est. quibus etiam liber unus Quid faciat hereticum cautissima disputatione subiunctus est: quae in templo Domini sacrata donaria sanctis altaribus offerantur.

5.
Sed quoniam diximus expositores, quantos vel invenire priscos potuimus, vel nuper per amicos nostros de Graeca lingua transferri vel nova cudi fecimus, nunc de sex modis intellegentiae aliquid disseramus, ut saepius illuc redeuntes pestiferos vitemus errores.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>