BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sidonius Apollinaris

ca. 430 - ca. 486

 

Carmina

 

ante 470

 

___________________________________________________

 

 

 

Carmen X

Praefatio epithalamii

Ruricio et Hiberiae dicti.

 

Flucticolae cum festa nurus Pagasaea per antra

rupe sub Emathia Pelion explicuit,

angustabat humum superum satis ampla supellex;

certabant gazis hinc polus, hinc pelagus;

5

ducebatque choros viridi prope tectus amictu

caeruleae pallae concolor ipse socer;

nympha quoque in thalamos veniens de gurgite nuda

vestiti coepit membra timere viri.

tum divum quicumque aderat terrore remoto

10

quo quis pollebat lusit in officio.

Iuppiter emisit tepidum sine pondere fulmen

et dixit: «melius nunc Cytherea calet.»

Pollux tum caestu laudatus, Castor habenis,

Pallas tum cristis, Delia tum pharetris;

15

Alcides clava, Mavors tum lusit in hasta,

Arcas tum virga, nebride tum Bromius.

hic et Pipliadas induxerat optimus Orpheus

chordis, voce, manu, carminibus, calamis.

ambitiosus Hymen totas ibi contulit artes;

20

qui non ingenio, fors placuit genio.

fescennina tamen non sunt admissa, priusquam

intonuit solita noster Apollo lyra.