BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sidonius Apollinaris

ca. 430 - ca. 486

 

Carmina

 

ante 470

 

___________________________________________________

 

 

 

Carmen IX

Ad Felicem.

 

Largam Sollius hanc Apollinaris

felici domino pioque fratri

dicit Sidonius suus salutem.

 

Dic, dic quod peto, Magne, dic, amabo,

5

Felix nomine, mente, honore, forma,

natis, coniuge, fratribus, parente,

germanis genitoris atque matris

et summo patruelium Camillo,

quid nugas temerarias amici,

10

sparsit quas tenerae iocus iuventae,

in formam redigi iubes libelli,

ingentem simul et repente fascem

conflari invidiae et perire chartam?

mandatis famulor, sed ante testor,

15

lector quas patieris hic salebras.

Non nos currimus aggerem vetustum

nec quicquam invenies, ubi priorum

antiquas terat orbitas Thalia,

non hic antipodas salumque rubrum,

20

non hic Memnonios canemus Indos

Aurorae face civica perustos;

non Artaxata, Susa, Bactra, Carrhas,

non coctam Babylona personabo,

quae largum fluvio patens alumno

25

inclusum bibit hinc et inde Tigrim

non hic Assyriis Ninum priorem,

non Medis caput Arbacen profabor,

nec quam divite, cum refugit hostem,

arsit Sardanapallus in favilla.

30

non Cyrum Astyagis loquar nepotem,

nutritum ubere quem ferunt canino,

cuius non valuit rapacitatem

vel Lydi satiare gaza Croesi;

cuius nec feritas subacta tunc est,

35

caesis milibus ante cum ducentis

in vallis Scythicae coactus artum

orbatae ad Tomyris veniret utrem.

Non hic Cecropios leges triumphos.

vel si quo Marathon rubet duello,

40

aut, cum milia mille concitaret,

inflatum numerositate Xerxen,

atque hunc fluminibus satis profundis

confestim ebibitis adhuc sitisse;

nec non Thermopylas et Helles undas

45

spretis obicibus soli salique

insanis equitasse cum catervis

admissoque in Athon tumente ponto

iuxta frondiferae cacumen Alpis

scalptas classibus isse per cavernas.

50

Non prolem Garamantici Tonantis,

regnis principibusque principantem,

porrectas Asiae loquar paterno

actum fulmine pervolasse terras

et primum Darii tumultuantes

55

praefectos satrapasque perculisse,

mox ipsum solio patrum superbum

cognatosque sibi deos crepantem

captis coniuge, liberis, parente

in casus hominis redire iussum;

60

qui cum maxima bella concitasset

tota et Persidis undique gregatae

uno constituisset arma campo,

hoc solum perhibetur assecutus,

dormire ut melius liberet hosti.

65

Non vectos Minyas loquente silva

dicam Phasiaco stetisse portu,

forma percita cum ducis Pelasgi

molliret rabidos virago tauros,

nec tum territa, cum suus colonus

70

post anguis domiti satos molares

armatas tremebundus inter herbas

florere in segetem stuperet hostem

et pugnantibus hinc et hinc aristis

supra belliferas madere glaebas

75

culmosos viridi cruore fratres.

Non hic terrigenam loquar cohortem

admixto mage vividam veneno,

cui praeter speciem modo carentem

angues corporibus voluminosis

80

alte squamea crura porrigentes

in vestigia fauce desinebant.

sic formae triplicis procax iuventus

tellurem pede proterens voraci

currebat capitum stupenda gressu

85

et, cum classica numinum sonabant,

mox contra tonitrus resibilante

audebat superos ciere planta.

nec Flegrae legis ampliata rura,

missi dum volitant per astra montes

90

Pindus, Pelion, Ossa, Olympus, Othrys

cum silvis, gregibus, feris, pruinis,

saxis, fontibus, oppidis levati

vibrantum spatiosiore dextra.

Non hic Herculis excolam labores,

95

cui sus, cerva, leo, gigas, Amazon,

hospes, taurus, Eryx, aves, Lycus, fur,

Nessus, Lips, iuga, poma, virgo, serpens,

Oete, Thraces equi, boves Hiberae,

luctator fluvius, canis triformis

100

portatusque polus polum dederunt.

Non hic Elida nobilem quadrigis

nec notam nimis amnis ex amore

versu prosequar, ut per ima ponti

Alpheus fluat atque transmarina

105

in fluctus cadat unda coniugales.

Non hic Tantaleam domum retexam,

qua mixtum Pelopea per parentem est

prolis facta soror novoque monstro

infamem genuit pater nepotem;

110

nil maestum hic canitur; nec esculentam

fletus pingimus ad dapem Thyestae,

fratris crimine qui miser voratis

vivum pignoribus fuit sepulcrum,

cum post has epulas repente flexis

115

Titan curribus occidens ad ortum

convivam fugeret, diem fugaret.

Nec Fryx pastor erit tibi legendus,

decrescens cui Dindymon reciso

fertur vertice texuisse classem,

120

cum iussu Veneris patrocinantis

terras Oebalias et hospitales

raptor depopulatus est Amyclas,

praedam trans pelagus petens sequacem.

sed nec Pergama nec decenne bellum

125

nec saevas Agamemnonis phalangas

nec periuria persequar Sinonis,

arx quo Palladio dicata signo

pellaci reserata proditore

portantem pedites equum recepit.

130

Non hic Maeoniae stilo Camenae

civis Dulichiique Thessalique

virtutem sapientiamque narro,

quorum hic Peliaco putatur antro

venatu, fidibus, palaestra et herbis

135

sub Saturnigena sene institutus,

dum nunc lustra terens puer ferarum

passim per Pholoen iacet nivosam,

nunc praesepibus accubans amatis

dormit mollius in iuba magistri;

140

inde Scyriadum datus parenti

falsae nomina pertulisse Pyrrhae

atque inter tetricae choros Minervae

occultos Veneri rotasse thyrsos;

postremo ad Frygiae sonum rapinae

145

tractus laudibus Hectoris trahendi.

ast illum, cui contigit paternam

quartum post Ithacam redire lustrum,

nec Zmyrnae satis explicat volumen.

nam quis continuare possit illos

150

quos terra et pelago tulit labores:

raptum Palladium, repertum Achillem,

captum praepetibus Dolona plantis

et Rhesi niveas prius quadrigas,

Xanthi quam biberent fluenta, tractas,

155

ereptam quoque quam deus patronus,

Filocteta, tibi dedit pharetram.

Aiacem Telamonium furentem,

quod sese ante rates agente causam

pugnacis tulit eloquens coronam,

160

vitatum hinc Polyphemon atque Circen

et Laestrygonii famem tyranni,

tum pomaria divitis, Calypso et

Sirenas pereuntibus placentes,

vitatas tenebras facemque Naupli

165

et Scyllae rabidum voracis inguen

vel Tauromenitana quos Charybdis

ructato scopulos cavat profunde?

Non divos specialibus faventes

agris, urbibus insulisque canto,

170

Saturnum Latio Iovemque Cretae

Iunonemque Samo Rhodoque Solem,

Hennae Persephonen, Minervam Hymetto,

Vulcanum Liparae, Papho Dionen,

Argis Persea, Lampsaco Priapum,

175

Thebis Euhion Ilioque Vestam,

Thymbrae Delion, Arcadem Lycaeo,

Martem Thracibus ac Scythis Dianam,

quos fecere deos dicata templa,

tus, sal, far, mola vel superfluarum

180

consecratio caerimoniarum.

Non cum Triptolemo verendam Eleusin,

qui primas populis dedere aristas

pastis Chaonium per ilicetum,

non Apin Mareoticum sonabo

185

ad Memphitica sistra concitari.

non dicam Lacedaemonos iuventam

unctas Tyndaridis dicasse luctas,

doctos quos patriis palen Therapnis

gymnas Bebrycii tremit theatri;

190

non sortes Lyciasque Caeritumque,

responsa aut Themidis priora Delphis,

nec quae fulmine Tuscus expiato

saeptum numina quaerit ad bidental;

nec quos Euganeum bibens Timavum

195

colle Antenoreo videbat augur

divos Thessalicam movere pugnam;

nec quos Amphiaraus et Melampus

✻    ✻    ✻    ✻    ✻    ✻    ✻    ✻    ✻    ✻    ✻    ✻    ✻

ex ipsis rapuit deos favillis

per templum male fluctuante flamma

200

gaudens lumine perdito Metellus.

non hic Cinyfius canetur Hammon

mitratum caput elevans harenis,

vix se post hecatombion litatum

suetus promere Syrtium barathro.

205

non hic Dindyma nec crepante buxo

Curetas Berecynthiam sonantes,

non Bacchum trieterica exerentem

describam et tremulas furore festo

ire in Bassaridas vel infulatos

210

aram ad turicremam rotare mystas.

Non hic Hesiodea pinguis Ascrae

spectes carmina Pindarique chordas;

non hic socciferi iocos Menandri,

non laesi Archilochi feros iambos,

215

vel plus Stesichori graves Camenas,

aut quod composuit puella Lesbis,

non quod Mantua contumax Homero

adiecit Latiaribus loquelis,

aequari sibimet subinde livens

220

busto Parthenopam Maroniano;

non quod post satiras epistularum

sermonumque sales novumque epodon,

libros carminis ac poeticam artem

Phoebi laudibus et vagae Dianae

225

conscriptis voluit sonare Flaccus;

non quod Papinius tuus meusque

inter Labdacios sonat furores

aut cum forte pedum minore rhythmo

pingit gemmea prata silvularum.

230

Non quod Corduba praepotens alumnis

facundum ciet hic putes legendum,

quorum unus colit hispidum Platona

incassumque suum monet Neronem,

orchestram quatit alter Euripidis,

235

pictum faecibus Aeschylon secutus

aut plaustris solitum sonare Thespin,

qui post pulpita trita sub cothurno

ducebant olidae marem capellae;

pugnam tertius ille Gallicani

240

dixit Caesaris, ut gener socerque

cognata impulerint in arma Romam,

tantum dans lacrimas suis Philippis,

ut credat Cremerae levem ruinam,

infra et censeat Alliam dolendam

245

ac Brenni in trutina Iovem redemptum,

postponat Trebiam gravesque Cannas,

stragem nec Trasimenicam loquatur,

fratres Scipiadas putet silendos,

quos Tartesiacus retentat orbis,

250

Eufraten taceat male appetitum,

Crassorum et madidas cruore Carrhas

vel quos, Spartace, consulum solebas

victrici gladios fugare sica,

ipsum nec fleat ille plus duellum,

255

quod post Cimbrica turbidus trophaea

et vinctum Nasamonium Iugurtham,

dum quaerit Mithridaticum triumphum,

Arpinas voluit movere Sullae.

Non Gaetulicus hic tibi legetur,

260

non Marsus, Pedo, Silius, Tibullus,

non quod Sulpiciae iocus Thaliae

scripsit blandiloquum suo Caleno,

non Persi rigor aut lepos Properti,

sed nec centimeter Terentianus.

265

non Lucilius hic Lucretiusque est,

non Turnus, Memor, Ennius, Catullus,

Stella et Septimius Petroniusque

aut mordax sine fine Martialis,

non qui tempore Caesaris secundi

270

aeterno incoluit Tomos reatu,

nec qui consimili deinde casu

ad vulgi tenuem strepentis auram

irati fuit histrionis exul,

non Pelusiaco satus Canopo,

275

qui ferruginei toros mariti

et Musa canit inferos superna,

nec qui iam patribus fuere nostris

primo tempore maximi sodales,

quorum unus Bonifatium secutus

280

nec non praecipitem Sebastianum

natales puer horruit Cadurcos

plus Pandionias amans Athenas:

cuius si varium legas poema,

tunc Phoebum vel Hyantias puellas

285

potata madidas ab Hippocrene,

tunc Amphiona filiumque Maiae,

tunc vatem Rhodopeium sonare

collato modulamine arbitreris.

Non tu hic nunc legeris tuumque fulmen,

290

o dignissime Quintianus alter,

spernens qui Ligurum solum et penates

mutato lare Gallias amasti,

inter classica, signa, pila, turmas

laudans Aetium vacansque libro,

295

in castris hederate laureatis.

sed nec tertius ille nunc legetur,

Baetin qui patrium semel relinquens

undosae petiit sitim Ravennae,

plosores cui fulgidam Quirites

300

et carus popularitate princeps

Traiano statuam foro locarunt.

Sed ne tu mihi comparare temptes,

quos multo minor ipse plus adoro,

Paulinum Ampeliumque Symmachumque,

305

Messalam ingenii satis profundi

et nulli modo Martium secundum,

dicendi arte nova parem vetustis

Petrum et cum loquitur nimis stupendum,

vel quem municipalibus poetis

310

praeponit bene Vilicum senatus,

nostrum aut quos retinet solum disertos,

dulcem Anthedion et mihi magistri

musas sat venerabiles Hoeni,

acrem Lampridium, catum Leonem

315

praestantemque tuba Severianum

et sic scribere non minus valentem,

Marcus Quintilianus ut solebat.

Nos valde sterilis modos Camenae

rarae credimus hos brevique chartae,

320

quae scombros merito piperque portet.

nam quisnam deus hoc dabit reiectae,

ut vel suscipiens bonos odores,

nardum ac pinguia Nicerotianis

quae fragrant alabastra tincta sucis,

325

Indo cinnamon ex rogo petitum,

quo Phoenix iuvenescit occidendo,

costum, malobathrum, rosas, amomum,

myrrham, tus, opobalsamumque servet?

quapropter facinus meum tuere

330

et condiscipuli tibi obsequentis

incautum precor asseras pudorem.

germanum tamen ante sed memento,

doctrinae columen, Probum advocare,

isti qui valet exarationi

335

destrictum bonus applicare theta.

novi sed bene, non refello culpam,

nec doctis placet impudens poeta;

sed nec turgida contumeliosi

lectoris nimium verebor ora,

340

si tamquam gravior severiorque

nostrae Terpsichores iocum refutans

rugato Cato tertius labello

narem rhinoceroticam minetur.

non te terreat hic nimis peritus;

345

verum si cupias probare, tanta

nullus scit, mihi crede, quanta nescit.