BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sidonius Apollinaris

ca. 430 - ca. 486

 

Carmina

 

ante 470

 

___________________________________________________

 

 

 

Carmen IV

Praefatio panegyrici dicti domino Imperatori

Caesari Iulio Valerio Maioriano Augusto.

 

Tityrus ut quondam patulae sub tegmine fagi

volveret inflatos murmura per calamos,

praestitit afflicto ius vitae Caesar et agri,

nec stetit ad tenuem celsior ira reum;

5

sed rus concessum dum largo in principe laudat,

caelum pro terris rustica Musa dedit;

nec fuit inferius Phoebeia dona referre:

fecerat hic dominum, fecit et ille deum.

et tibi, Flacce, acies Bruti Cassique secuto

10

carminis est auctor qui fuit et veniae.

sic mihi diverso nuper sub Marte cadenti

iussisti erecto, victor, ut essem animo.

serviat ergo tibi servati lingua poetae

atque meae vitae laus tua sit pretium.

15

non ego mordaci fodiam modo dente Maronem

nec civem carpam, terra Sabella, tuum.

res minor ingenio nobis, sed Caesare maior;

vincant eloquio, dummodo nos domino.