Sidonius Apollinaris
ca. 430 - ca. 486
|
Carmina
ante 470
|
___________________________________________________
|
|
Carmen VPanegyricus.
Concipe praeteritos, res publica, mente triumphos:imperium iam consul habet, quem purpura non plusquam lorica operit, cuius diademata frontemnon luxu sed lege tegunt, meritisque laborum | |
5 | post palmam palmata venit; decora omnia regniaccumulant fasces et princeps consule crescit.personat ergo tuum caelo, rure, urbibus, undisexultans Europa sophos, quod rector haberis,victor qui fueras. fateor, trepidaverat orbis, |
10 | dum non vis vicisse tibi nimioque pudore,quod regnum mereare, doles tristique repulsanon moderanda subis quae defendenda putasti.Sederat exerto bellatrix pectore Roma,cristatum turrita caput, cui pone capaci |
15 | casside prolapsus perfundit terga capillus.laetitiam censura manet terrorque pudorecrescit, et invita superat virtute venustas.ostricolor pepli textus, quem fibula tortomordax dente forat; tum quicquid mamma refundit |
20 | tegminis, hoc patulo concludit gemma recessu.hinc fulcit rutilus spatioso circite laevumumbo latus; videas hic crasso fusa metalloantra Rheae fetamque lupam, quam fauce retectablandiri quoque terror erat; quamquam illa vorare |
25 | Martigenas et picta timet; pars proxima Thybrimexprimit; hic scabri fusus sub pumice tofiproflabat madidum per guttura glauca soporem;pectus palla tegit, quam neverat Ilia coniunx,liquenti quae iuncta toro vult murmura lymphis |
30 | tollere et undosi somnum servare mariti.ista micant clipeo; cuspis trabe surgit eburna,ebria caede virum. propter Bellona trophaeumexstruit et quercum captivo pondere curvat.consurgit solium saxis, quae caesa rubenti |
35 | Aethiopum de monte cadunt, ubi sole propinquonativa exustas afflavit purpura rupes.iungitur hic Synnas, Nomadum lapis additur istic,antiquum mentitus ebur; post caute Laconummarmoris herbosi radians interviret ordo. |
40 | ergo ut se mediam solio dedit, advolat omnisterra simul, tum quaeque suos provincia fructusexposuit: fert Indus ebur, Chaldaeus amomum,Assyrius gemmas, Ser vellera, tura Sabaeus,Atthis mel, Phoenix palmas, Lacedaemon olivum, |
45 | Arcas equos, Epirus equas, pecuaria Gallus,arma Chalybs, frumenta Libys, Campanus Iacchum,aurum Lydus, Arabs guttam, Panchaia myrrham,Pontus castorea, blattam Tyrus, aera Corinthus;Sardinia argentum, naves Hispania defert, |
50 | fulminis et lapidem; scopulos iaculabile fulgurfucat et accensam silicem fecunda maritatira deum; quotiens caelum se commovet illic,plus ibi terra valet. subito flens Africa nigrasprocubuit lacerata genas et cernua frontem |
55 | iam male fecundas in vertice fregit aristasac sic orsa loqui est: 'venio pars tertia mundi,infelix felice uno. famula satus olimhic praedo et dominis extinctis barbara dudumsceptra tenet tellure mea penitusque fugata |
60 | nobilitate furens quod non est non amat hospes.o Latii sopite vigor, tua moenia ridetinsidiis cessisse suis: non concutis hastam?non pro me vel capta doles? tua nempe putantursurgere fata malis et celsior esse ruina. |
65 | sed melius, quod terror abit: iam vincere restat,si pugnas, ut victa soles. Porsenna superbumTarquinium inpingens complevit milite TuscoIaniculum quondam; sed dum perrumpere portasobsidione parat, totam te pertulit uno |
70 | Coclitis in clipeo; presserunt milia solummulta virum pendente via; nec ponte soluto,cum caderet, cecidit. rex idem denique morteadmonitus scribae didicit sibi bella moverinon solum cum bella forent; mox pace petita |
75 | in regnum rediit, non tam feriente fugatusquam flagrante viro. steterat nam corde gelatoScaevola et apposito dextram damnaverat igni,plus felix peccante manu, cum forte satellespalleret constante reo tormentaque capti |
80 | is fugeret qui tortor erat. Brennum tremuisti,post melior: quodcumque tuum est, quodcumque vocaris,iam solus Tarpeius erat; sed reppulit unustum quoque totam aciem, Senones dum garrulus ansernuntiat et vigilat vestrum sine milite fatum. |
85 | me quoque (da veniam, quod bellum gessimus olim)post Trebiam Cannasque domas, Romanaque tectaHannibal ante meus quam nostra Scipio vidit.quid merui? fatis cogor tibi bella movere,cum volo, cum nolo. trepidus te territat hostis, |
90 | sed tutus claudente freto, velut hispidus altasus prope tesqua iacet claususque cacuminat albisos nigrum telis gravidum; circumlatrat ingensturba canum, si forte velit concurrere campo:ille per obiectos vepres tumet atque superbit, |
95 | vi tenuis fortisque loco, dum proximus heiavenator de colle sonet: vox nota magistrilassatam reparat rabiem; tum vulnera caecusfastidit sentire furor. quid proelia differs?quid mare formidas, pro cuius saepe triumphis |
100 | et caelum pugnare solet? quid quod tibi princepsest nunc praeterea eximius, quem saecula clamantventurum excidio Libyae, qui tertius ex meaccipiet nomen? debent hoc fata labori,Maioriane, tuo. quem cur conscendere classem |
105 | ac portus intrare meos urbemque subire,si iubeas, cupiam, paucis ex ordine fabor.Fertur, Pannoniae qua Martia pollet Acincus,Illyricum rexisse solum cum tractibus Histrihuius avus; nam Theudosius, quo tempore Sirmi |
110 | Augustum sumpsit nomen, per utramque magistrummilitiam ad partes regni venturus EoasMaiorianum habuit. Latiis sunt condita fastisfacta ducis, quotiens Scythicis illata colonisclassica presserunt Hypanim, Peucenque rigentem |
115 | mente salutatis irrisit lixa pruinis.hunc socerum pater huius habet, vir clarus et unoculmine militiae semper contentus, ut unumcasibus in dubiis iunctus sequeretur amicum.non semel oblatis temptavit fascibus illum |
120 | Aetio rapere aula suo, sed perstitit ille,maior honoratis: coepit pretiosior essesic pretio non capta fides. erat ille quod olimquaestor consulibus: tractabat publica iureaera suo; tantumque modum servabat, ut illum |
125 | narraret rumor iam rebus parcere nati.Senserat hoc sed forte ducis iam livida coniunxaugeri famam pueri, suffusaque bilicoxerat internum per barbara corda venenum.ilicet explorat caelum totamque volutis |
130 | percurrit mathesim numeris, interrogat umbras,fulmina rimatur, fibras videt, undique gaudenssecretum rapuisse deo. sic torva PelasgumColchis in aplustri steterat trepidante maritoAbsyrtum sparsura patri facturaque caesi |
135 | germani plus morte nefas, dum funere pugnatet fratrem sibi tela facit: vel cum obruit ignemtaurorum plus ipsa calens texitque trementemfrigida flamma virum, quem defendente venenointer flagrantes perhibent alsisse iuvencos. |
140 | ergo animi dudum impatiens, postquam audiit istiimperium et longum statui, laniata lacertosingreditur qua strata viri vocemque furentemhis rumpit: 'secure iaces, oblite tuorum,o piger: et mundo princeps (sic saecula poscunt) |
145 | Maiorianus erit; clamant hoc sidera signis,hoc homines votis. isti quid sidera quaero,fatum aliud cui fecit amor? nil fortius illo,et puer est cupidus numquam sed parcus habendi,pauper adhuc iam spargit opes, ingentia suadet |
150 | consilia et sequitur, totum quod cogitat altum est,urget quod sperat. ludum si forte retexam,consumpsit quicquid iaculis fecisse putarisistius una dies: tribus hunc tremuere sagittisanguis, cervus, aper, non sic libravit in hostem |
155 | spicula qui nato serpentis corpore cinctoplus timuit, cum succurrit, dum iactibus isdeminteritum vitamque daret stabilemque teneretcorde tremente manum, totamque exiret in artemspe propiore metus, dans inter membra duorum |
160 | unius mortem. libeat decernere caestu:cessit Eryx Siculus, simili nec floruit arteSparta, Therapnaea pugilem cum gymnade pinguemstratus Bebryciis Amycus suspexit harenis.qui vigor in pedibus! frustra sibi natus Ofelte |
165 | Sicaniam tribuit palmam, plantasque superbashaud ita per siccam Nemeen citus extulit Arcas,cuius in Aetolo volitantem pulvere matremhorruit Hippomenes, multo qui caespite circicontemptu praemissus erat, cum carceris antro |
170 | emicuit pernix populo trepidante virago,nil toto tactura gradu, cum pallidus illerespiceret medium post se decrescere campumet longas ad signa vias flatuque propinquopressus in hostili iam curreret anxius umbra, |
175 | donec ad anfractum metae iam iamque relictusconcita ter sparso fregit vestigia pomo.qui videt hunc equitem, Ledaeum spernit alumnumac iuvenem, Sthenoboea, tuum. cui terga vetustaspennati largitur equi Lyciamque Chimaeram |
180 | quem superasse refert, vulnus cum sustulit unumtres animas. vitam tum si tibi fata dedissent,Maioriane ferox, vetuisses Castora frenos,Pollucem caestus, Alconem spicula nosse,Bellerofonteis insultaturus opimis. |
185 | si clipeum capiat, vincit Telamone creatum,qui puppes inter Graias contra Hectoris ignemipsam etiam infidi classem defendit Vlixis.missile si quanto iaculetur pondere quaeris,segnius insertae trepidans pro fasce Camillae |
190 | excussit telum Metabus, nec turbine tantostridula Pelidae per Troilon exiit ornus;nec sic heroum tardantem busta CreontemAtticus Aegides rupit Marathonide quercu;nec sic intortum violatae Phoebados ultrix |
195 | in Danaos fulmen iecit, cum Graecia Troiaenoctem habuit similemque facem fixusque Cafereicautibus inter aquas flammam ructabat Oileus.parva loquor. quid quod, quotiens tibi bella geruntur,discipulus, non miles adest? et fingit alumnum: |
200 | aemulus econtra spectat, quod viceris oditet quos vincis amat; totus dormitat ad istummagnus Alexander, patris quem gloria torsit.quid faciam infelix? nato quae regna paraboexclusa sceptris Geticis, res publica si me |
205 | praeterit et parvus super hoc Gaudentius huiuscalcatur fatis? istum iam Gallia laudatquodque per Europam est. rigidis hunc abluit undisRhenus, Arar, Rhodanus, Mosa, Matrona, Sequana, Ledus,Clitis, Elaris, Atax, Vacalis: Ligerimque bipenni |
210 | excisum per frusta bibit. cum bella timentesdefendit Turonos, aberas; post tempore parvopugnastis pariter, Francus qua Cloio patentesAtrebatum terras pervaserat. hic coeuntesclaudebant angusta vias arcuque subactum |
215 | vicum Helenam flumenque simul sub tramite longoartus suppositis trabibus transmiserat agger.illic te posito pugnabat p?nte sub ipsoMaiorianus eques. fors ripae colle propinquobarbaricus resonabat hymen Scythicisque choreis |
220 | nubebat flavo similis nova nupta marito.hos ergo, ut perhibent, stravit; crepitabat ad ictuscassis et oppositis hastarum verbera thoraxarcebat squamis, donec conversa fugatushostis terga dedit; plaustris rutilare videres |
225 | barbarici vaga festa tori coniectaque passimfercula captivasque dapes cirroque madenteferre coronatos redolentia serta lebetas.ilicet increscit Mavors thalamique refringitplus ardens Bellona faces; rapit esseda victor |
230 | nubentemque nurum. non sic Pholoetica monstraatque Pelethronios Lapithas Semeleius Euhanmiscuit, Haemonias dum flammant orgia matreset Venerem Martemque cient ac prima cruentosconsumunt ad bella cibos Bacchoque rotato |
235 | pocula tela putant, cum crudescente tumultupolluit Emathium sanguis Centauricus Othryn.nec plus nubigenum celebrentur iurgia fratrum:hic quoque monstra domat, rutili quibus arce cerebriad frontem coma tracta iacet nudataque cervix |
240 | saetarum per damna nitet, tum lumine glaucoalbet aquosa acies ac vultibus undique rasispro barba tenues perarantur pectine cristae.strictius assutae vestes procera cohercentmembra virum, patet his altato tegmine poples, |
245 | latus et angustam suspendit balteus alvum.excussisse citas vastum per inane bipenneset plagae praescisse locum clipeosque rotareludus et intortas praecedere saltibus hastasinque hostem venisse prius; puerilibus annis |
250 | est belli maturus amor. si forte premanturseu numero seu sorte loci, mors obruit illos,non timor; invicti perstant animoque supersuntiam prope post animam. tales te teste fugavitet laudante viros. quisnam ferat? omnia tecum, |
255 | te sine multa facit. pugnant pro principe cuncti:quam timeo, ne iam iste sibi! si regna tenebit,huic vincis quodcumque domas. nil fata relinquunthic medium: percussor enim si respuis esse,servus eris. certe recto si tramite servat |
260 | sidera Chaldaeus, novit si gramina Colchus,fulgura si Tuscus, si Thessalus elicit umbras,si Lyciae sortes sapiunt, si nostra volatufata locuntur aves, doctis balatibus Hammonsi sanctum sub Syrte gemit, si denique verum |
265 | Phoebe, Themis, Dodona, canis, post tempora nostraIulius hic Augustus erit. coniunctus amorepraeterea est iuveni, grandis quem spiritus armatregis avi. quo te vertas? ad culmina mundihic fatum fert, ambo animum. consurge simulque |
270 | aggredere ignaros; neutrum mactare valebis,si iubeas utrumque mori; sed necte dolosasblanditias uni, ferro tamen iste petatur.quid loquor incassum? nihil est, quod tanta cavemus?ut regnet, victurus erit?' commotus in iras |
275 | Aetius sic pauca refert: 'compesce furentisimpia vota animi: mortem mandare valeboinsontis, taceam nostri? quisquamne precatur,ut sine criminibus crimen fiat bene nasci?ad poenam quis fata vocet? tua viscera ferro, |
280 | Maioriane, petam, Phoebus si nocte refulget,luna die, duplex ponto si plaustra novaturParrhasis, Atlantem Tanais, si Bagrada cernitCaucason, Hercynii nemoris si stipite lintristexta Nabataeum pro Rheno sulcat Hydaspen, |
285 | si bibit Hispanus Gangem tepidisque ab Erythrisad Tartesiacum venit Indus aquator Hiberum,si se Pollucis perfundit sanguine Castor,Thesea Pirithoi, Pyladen si stravit Orestaevel furibunda manus, raperet cum Taurica sacra |
290 | matricida pius. sed ne sprevisse doloremforte tuum videar, vivat careatque parumpermilitia. heu potuit nobis, nisi triste putasses,fortunam debere suam.' sic fatur et illumrure iubet patrio suetos mutare labores, |
295 | fatorum currente rota, quo disceret agriquid possessorem maneat, quos denique moresius civile paret, ne solam militis artemferret ad imperium. suspenderat ilicet armaemeritus iuvenis, sterilis ieiunia terrae |
300 | vomere fecundans. sic quondam consule curvovertebas campos, paulum si pace sequestraclassica laxasses, fortis eui laeva regebatstivam post aquilas, humili dum iuncta caminovictoris fumum biberet palmata bubulci. |
305 | Principis interea gladio lacrimabile fatumclauserat Aetius; cuius quo tutius illemagna Palatinis coniungeret agmina turmis,evocat hunc precibus; sed non se poena moratursanguinis effusi (numerum collegerat ergo, |
310 | non animum populi); ferri mala crimina ferrosolvit et in vestram plus concidit ille ruinam.iam tunc imperium praesentis principis aureavolvebant bona fata colu; sed publica damnainvidiam fugere viri. quicumque fuerunt |
315 | nomen in Augustum lecti, tenuere relictumCaesaribus solium: postquam tu capta laboras,hic quod habet fecit. Traianum Nerva vocavit,cum pignus iam victor erat; Germanicus essetut titulis, meritis fuerat. res ordine currit; |
320 | hanc ambit famam, quisquis sic incipit. olimpost Capreas Tiberi, post turpia numina Gai,censuram Claudi, citharam thalamosque Neronis,post speculi immanis pompam, quo se ille videbathinc turpis, quod pulcher, Otho, post quina Vitelli |
325 | milia famosi ventris damnata barathro,his titulis princeps lectus similique laboreVespasianus erat. sed ne fortasse latronisme clausam virtute putes, consumpsit in illovim gentis vitae vitium; Scythicam feritatem |
330 | non vires, sed vota tenent, spoliisque potitusimmensis robur luxu iam perdidit omne,quo valuit, dum pauper erat. mea viscera pro sein me nunc armat; laceror tot capta per annosiure suo, virtute mea, fecundaque poenis |
335 | quos patiar pario. propriis nil conficit armis:Gaetulis, Nomadis, Garamantibus Autololisque,Arzuge, Marmarida, Psyllo, Nasamone timetursegnis, et ingenti ferrum iam nescit ab auro.ipsi autem color exsanguis, quem crapula vexat |
340 | et pallens pinguedo tenet, ganeaque perennipressus acescentem stomachus non explicat auram.par est vita suis; non sic Barcaeus opimamHannibal ad Capuam periit, cum fortia bellointer delicias mollirent corpora Baiaeet se Lucrinas qua vergit Gaurus in undas 345bracchia Massylus iactaret nigra natator.atque ideo hunc dominum saltem post saecula tantaultorem mihi redde, precor, ne dimicet ultraCarthago Italiam contra.' sic fata dolore |
350 | ingemuit lacrimisque preces adiuvit obortis.his haec Roma refert: 'longas succinge querelas,o devota mihi: vindex tibi nomine divumMaiorianus erit. sed paucis pauca retexam.ex quo Theudosius communia iura fugato |
355 | reddidit auctoris fratri, cui guttura fregitpost in se vertenda manus, mea Gallia rerumignoratur adhuc dominis ignaraque servit.ex illo multum periit, quia principe clauso,quisquis erat, miseri diversis partibus orbis |
360 | vastari sollemne fuit. quae vita placeret,cum rector moderandus erat? contempta tot annosnobilitas iacuit: pretium res publica fortirettulit invidiam. princeps haec omnia nostercorrigit atque tuum vires ex gentibus addens |
365 | ad bellum per bella venit: nam maximus isse est,non pugnasse labor. terimus cur tempora verbis?pervenit et vincit.' tali sermone peractumconcilium, verbisque deae famulante metalloaurea concordes traxerunt fila sorores. |
370 | Hos me, quos cecini, Romae Libyaeque laboresvota hominum docuere loqui; iam tempus ad illaferre pedem, quae fanda mihi vel Apolline muto:pro Musis Mars vester erit. conscenderat AlpesRaetorumque iugo per longa silentia ductus |
375 | Romano exierat populato trux Alamannusperque Cani quondam dictos de nomine eamposin praedam centum novies dimiserat hostes.iamque magister eras: Burconem dirigis illucexigua comitante manu, sed sufficit istud, |
380 | cum pugnare iubes; certa est victoria nostriste mandasse acies; peragit fortuna triumphumnon populo, sed amore tuo; nolo agmina campo,quo mittis paucos. felix te respicit isteeventus belli. certatum est iure magistri, |
385 | Augusti fato nuper: post hostis apertoerrabat lentus pelago, postquam ordine vobisordo omnis regnum dederat, plebs, curia. miles,et collega simul. Campanam flantibus Austrisingrediens terram securum milite Mauro |
390 | agricolam aggreditur; pinguis per transtra sedebatVandalus opperiens praedam, quam iusserat illuccaptivo capiente trahi. sed vestra repenteinter utrumque hostem dederant sese agmina planis,quae pelagus collemque secant portumque reducto |
395 | efficiunt flexu fluvii. perterrita primummontes turba petit, trabibus quae clausa relictispraedae praeda fuit; tum concitus agmine totoin pugnam pirata coit: pars lintre cavataiam dociles exponit equos, pars ferrea texta |
400 | concolor induitur, teretes pars explicat arcusspiculaque infusum ferro latura venenum,quae feriant bis missa semel. iam textilis anguisdiscurrit per utramque aciem, cui guttur adactisturgescit zephyris; patulo mentitur hiatu |
405 | iratam pictura famem, pannoque furoremaura facit, quotiens crassatur vertile tergumflatibus, et nimium iam non capit alvus inane.at tuba terrisono strepuit grave rauca fragore,responsat clamor lituis, virtusque repente |
410 | ignavis vel parva furit. cadit undique ferrum,hinc tamen in iugulos: hunc torta falarica iactuproterit, ad mortem vix cessatura secundam:hunc conti rotat ictus; equo ruit aclyde fossusille veruque alius; iacet hic simul alite telo, |
415 | absentem passus dextram; pars poplite sectomortis ad invidiam vivit, partemque cerebrihic galeae cum parte rapit, fortique lacertodisicit ancipiti miserabile sinciput ense.ut primum versis dat tergum Vandalus armis, |
420 | succedit caedes pugnae: discrimine nullosternuntur passim campis, et fortia quaequefecit iners. trepidante fuga mare pallidus intratet naves pertransit eques, turpique natatude pelago ad cymbam rediit. sic tertia Pyrrhi |
425 | quondam pugna fuit: caesis cum milibus illumDentatus premeret, lacerae vix fragmina classistraxit in Epirum, qui Chaonas atque Molossos,qui Thracum Macetumque manus per litora vestrasparserat et cuius vires Oenotria pallens |
430 | ipsaque, quae petiit, trepidaverat uncta Tarentus.hostibus expulsis campum qui maximus extatiam lustrare vacat: videas hic strage sub illautrorumque animos; nullus non pectore caesus,quisquis vester erat: nullus non terga foratus, |
435 | illorum quisquis. clamant hoc vulnera primipraedonum tum forte ducis, cui regis avarinarratur nupsisse soror, qui pulvere caecoclausus et elisus pilis vestigia turpisgestat adhuc probrosa fugae. sic agmina vestra |
440 | cum spoliis campum retinent et Marte fruuntur.interea duplici texis dum litore classeminferno superoque mari, cadit omnis in aequorsilva tibi nimiumque diu per utrumque recisus,Appennine, latus navalique arbore dives |
445 | non minus in pelagus nemorum quam mittis aquarum.Gallia continuis quamquam sit lassa tributis,hoc censu placuisse. cupit nec pondera sentit,quae prodesse probat, non tantis maior AtridesCarpathium texit ratibus, cum Doricus hostis |
450 | Sigeas rapturus opes Rhoeteia clausitPergama; nec tantae Seston iuncturus AbydoXerxes classis erat, tumidas cum sterneret undaset pontum sub ponte daret, cum stagna superboirrupit temerata gradu turmaeque frequentes |
455 | Hellespontiaco persultavere profundo;nec sic Leucadio classis Mareotica portuActiacas abscondit aquas, in bella maritidum venit a Fario dotalis turba Canopo,cum patrio Cleopatra ferox circumdata sistro |
460 | milite vel piceo fulvas onerata carinasDorida diffusam premeret Ptolomaide gaza,hoc tu non cultu pugnas, sed more priorumdite magis ferro, merito cui subiacet aurumdivitis ignavi. tales ne sperne rebelles: |
465 | etsi non acies, decorant tamen ista triumphos.nec me Lageam stirpem memorasse pigebithostis ad exemplum vestri; namque auguror isdemregnis fortunam similem, cum luxus in illaparte sit aequalis, nec peior Caesar in ista. |
470 | ilicet aggrederis quod nullus tempore nostroAugustus potuit: rigidum septemplicis Histriagmen in arma rapis. nam quicquid languidus axiscardine Sithonio sub Parrhase parturit ursa,hoc totum tua signa pavet; Bastarna, Suebus, |
475 | Pannonius, Neurus, Chunus, Geta, Dacus, Halanus,Bellonothus, Rugus, Burgundio, Vesus, Alites,Bisalta, Ostrogothus, Procrustes, Sarmata, Moschuspost aquilas venere tuas; tibi militat omnisCaucasus et Scythicae potor Tanaiticus undae. |
480 | quid faciat fortuna viri? quascumque minatur,has tremuit iam Roma manus; modo principe sub te,ne metuat, prope parva putat, nisi serviat illiquod timuit regnante alio. iam castra movebaset te diversis stipabant milia signis: |
485 | obsequium gens una negat, quae nuper ab Histrorettulit indomitum solito truculentior agmen,quod dominis per bella caret populoque superboTuldila plectendas in proelia suggerit iras.hic tu vix armis positis iterum arma retractas: |
490 | Bistonides veluti Ciconum cum forte pruinasOgygiis complent thiasis, seu Strymonos arvis,seu se per Rhodopen, seu qua nimbosus in aequorvolvit Hyperboreis in cautibus Ismarus Hebrumdat somno vaga turba, simul lassata quiescunt |
495 | orgia et ad biforem reboat nec tibia flatum;vix requies, iam ponte ligant, rotat enthea thyrsumBassaris et maculis Erythraeae nebridos horrensexcitat Odrysios ad marcida tympana mystas.tu tamen hanc differs poenam, sed sanguinis auctor |
500 | maioris, dum parcis, eras. non pertulit ultrahoc pro te plus cauta manus vestrumque pudoremsprevit pro vobis; primi cadit hostia belli,quisque rebellis erat. praedam quoque dividis illis,mens devota quibus fuerat: quae territa servit |
505 | exemplo, gaudet pretio. Pharsalica Caesararva petens subitas ferro compescuit iras:sed sua membra secans et causae mole coactusflevit quos perimit: vestris haec proficit armisseditio; quodcumque iubes, nisi barbarus audit, |
510 | hinc cadit, ut miles timeat. iam tempore brumaeAlpes marmoreas atque occurrentia iunctosaxa polo rupesque vitri siccamque minantesper scopulos pluviam primus pede carpis et idemlubrica praemisso firmas vestigia conto, |
515 | coeperat ad rupis medium quae maxima turba estinterno squalere gelu, quod colle supinoartatis conclusa viis reptare rigentinon poterat revoluta solo: fors unus ab illoagmine, canentem cuius rota triverat Histrum, |
520 | exclamat: 'gladios malo et sollemne quietaquod frigus de morte venit; mea torpor inertimembra rigore ligat, quodam mihi corpus adustumfrigoris igne perit. sequimur sine fine laboriinstantem iuvenem; quisquis fortissimus ille est |
525 | aut rex aut populus, castris modo clausus apricavel sub pelle iacet; nos anni vertimus usum.quod iubet hic, lex rebus erit; non flectitur umquama coeptis damnumque putat, si temporis irasvel per damna timet. qua dicam gente creatum, |
530 | quem Scytha non patior? cuius lac tigridis infansHyrcana sub rupe bibit? quae sustulit istumaxe meo gravior tellus? en vertice summoalgentes cogit turmas ac frigora ridet,dum solus plus mente calet. cum classica regis |
535 | Arctoi sequerer, Romani principis armaCaesareumque larem luxu torpere perenniaudieram: dominos nil prodest isse priores,si rex hic quoque fortis erat.' maiora parantemdicere de scopulo verbis accendis amaris: |
540 | 'quisquis es, oppositi metuis qui lubrica clivi,frange cutem pendentis aquae scalptoque fluentosit tibi lympha gradus. turpes depone querelas:otia frigus habent. numquid mihi membra biformisHylaei natura dedit? num Pegasus alis |
545 | adiuvit quicquid gradior pennasque volantidat Calais Zetusque mihi, quem ninguida cerniscalcantem iam dorsa iugi? vos frigora frangunt,vos Alpes? iam iam studeam pensare pruinas:aestatem sub Syrte dabo.' sic agmina voce |
550 | erigis exemploque levas; primusque laboresaggrederis quoscumque iubes; tum cetera paretturba libens, servit propriis cum legibus auctor.Qui tibi praeterea comites quantusque magistermilitiae, vestrum post vos qui compulit agmen, |
555 | sed non invitum? dignus, cui cederet uniSulla acie, genio Fabius, pietate Metellus.Appius eloquio, vi Fulvius, arte Camillus.si praefecturae quantus moderetur honoremvir quaeras, tendit patulos qua Gallia fines, |
560 | vix habuit mores similes, cui teste senatu.in se etiam tractum comnriserat Vlpius ensem.qui dictat modo iura Getis, sub iudice vestropellitus ravum praeconem suscipit hostis.quid loquar hic illum, qui scrinia sacra gubernat, |
565 | qui, cum civilis dispenset partis habenas,sustinet armati curas, interprete sub quoflectitur ad vestras gens effera condiciones?quid laudare Petrum parvis, temeraria Clio,viribus aggrederis? cuius dignatur ab ore |
570 | Caesar in orbe loqui, licet et quaestore disertopolleat; attamen hic nuper, placidissime princeps,obside percepto nostrae de moenibus urbisvisceribus miseris insertum depulit ensem.et quia lassatis nimium spes unica rebus |
575 | venisti, nostris, petimus, succurre ruinis,Lugdunumque tuam, dum praeteris, aspice victor:otia post nimios poscit te fracta labores.cui pacem das, redde animum: lassata iuvencicervix deposito melius post sulcat aratro |
580 | telluris glaebam solidae. bove, fruge, colono,civibus exhausta est. stantis fortuna latebat;dum capitur, vae quanta fuit! post gaudia, princeps,delectat meminisse mali. populatibus, ignietsi concidimus, veniens tamen omnia tecum |
585 | restituis: fuimus vestri quia causa triumphi,ipsa ruina placet. cum victor scandere currumincipies crinemque sacrum tibi more priorumnectet muralis, vallaris, civica lauruset regum aspicient Capitolia fulva catenas, |
590 | cum vesties Romam spoliis, cum divite cerapinges Cinyfii captiva mapalia Bocchi,ipse per obstantes populos raucosque fragorespraecedam et tenui, sicut nunc, carmine dicamte geminas Syrtes, Alpes te, te mare magnum, |
595 | te freta, te Libycas pariter domuisse catervas,ante tamen vicisse mihi. quod lumina flectisquodque serenato miseros iam respicis ore,exultare libet: memini, cum parcere velles,hic tibi vultus erat; mitis dat signa venustas. |
600 | annue: sic vestris respiret Byrsa trophaeis,sic Parthus certum fugiat Maurusque timorealbus eat; sic Susa tremant positisque pharetrisexarmata tuum circumstent Bactra tribunal. |