Sidonius Apollinaris
ca. 430 - ca. 486
|
Carmina
ante 470
|
___________________________________________________
|
|
Carmen IIIAd libellum.
Quid faceret laetas segetes, quod tempus amandummessibus et gregibus, vitibus atque apibus,ad Maecenatis quondam sunt edita nomen:hinc, Maro, post audes arma virumque loqui. | |
5 | at mihi Petrus erit Maecenas temporis huius,nam famae pelagus sidere curro suo.si probat, emittit, si damnat carmina, celat,nec nos ronchisono rhinocerote notat.i, liber: hic nostrum tutatur, crede, pudorem; |
10 | hoc censore etiam displicuisse placet. |