BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sidonius Apollinaris

ca. 430 - ca. 486

 

Carmina

 

ante 470

 

___________________________________________________

 

 

 

Carmen II

Panegyricus.

 

Auspicio et numero fasces, Auguste, secundos

erige et effulgens trabealis mole metalli

annum pande novum consul vetus, ac sine fastu

scribere bis fastis; quamquam diademate erinem

5

fastigatus eas umerosque ex more priorum

includat Sarrana chlamys, te picta togarum

purpura plus capiat, quia res est semper ab aevo

rara frequens consul. tuque o cui laurea, Iane,

annua debetur, religa torpore soluto

10

quavis fronde comas, subita nec luce pavescas

principis aut rerum credas elementa moveri.

nil natura novat: sol hic quoque venit ab ortu.

hic est, o proceres, petiit quem Romula virtus

et quem vester amor; cui se ceu victa procellis

15

atque carens rectore ratis res publica fractam

intulit, ut digno melius flectenda magistro,

ne tempestates, ne te, pirata, timeret.

te prece ruricola expetiit, te foedere iunctus

adsensu, te castra tubis, te curia plausu,

20

te punctis scripsere tribus collegaque misit

te nobis regnumque tibi; suffragia tot sunt

quanta legit mundus. fateor, trepidavimus omnes,

ne vellet collega pius permittere voto

publica vota tuo. credet Ventura propago:

25

in nos ut possint, princeps, sic cuncta licere,

de te non totum licuit tibi. facta priorum

exsuperas, Auguste Leo; nam regna super stat

qui regnare iubet: melius res publica vestra

nunc erit una magis, quae sic est facta duorum.

30

salve, sceptrorum columen, regina Orientis,

orbis Roma tui, rerum mihi principe misso

iam non Eoo solum veneranda Quiriti,

imperii sedes, sed plus pretiosa, quod extas

imperii genetrix. Rhodopen quae portat et Haemum,

35

Thracum terra tua est, heroum fertilis ora.

excipit hic natos glacies et matris ab alvo

artus infantum molles nix civica durat.

pectore vix alitur quisquam, sed ab ubere tractus

plus potat per vulnus equum; sic lacte relicto

40

virtutem gens tota bibit. crevere parumper:

mox pugnam ludunt iaculis; hos suggerit illis

nutrix plaga iocos; pueri venatibus apti

lustra feris vacuant, rapto ditata iuventus

iura colit gladii, consummatamque senectam

45

non ferro finire pudet: tali ordine vitae

cives Martis agunt. at tu circumflua ponto

Europae atque Asiae commissam carpis utrimquc

temperiem; nam Bistonios Aquilonis hiatus

proxima Calchidici sensim tuba temperat Euri.

50

interea te Susa tremunt ac supplice cultu

flectit Achaemenius lunatum Persa tiaram.

Indus odorifero crinem madefactus amomo

in tua lucra feris exarmat guttur alumnis,

ut pandum dependat ebur; sic trunca reportat

55

Bosphoreis elefas inglorius ora tributis.

porrigis ingentem spatiosis moenibus urbem,

quam tamen angustam populus facit; itur in aequor

molibus et veteres tellus nova contrahit undas,

namque Dicarchaeae translatus pulvis harenae

60

intratis solidatur aquis durataque massa

sustinet advectos peregrino in gurgite campos.

sic te dispositam spectantemque undique portus,

vallatam pelago terrarum commoda cingunt.

Fortunata satis, Romae partita triumphos,

65

et iam non querimur: valeat divisio regni.

concordant lancis partes; dum pondera nostra

suscipis, aequasti. tali tu civis ab urbe

Procopio genitore micas; cui prisca propago

Augustis venit a proavis, quem dicere digno

70

non datur eloquio, nec si modo surgat Averno

qui cantu flexit scopulos digitisque canoris

compulit auritas ad plectrum currere silvas,

cum starent Hebri latices cursuque ligato

75

Huic quondam iuveni reparatio credita pacis

Assyriae; stupuit primis se Parthus in annis

consilium non ferre senis; conterritus haesit

quisque sedet sub rege satraps: ita vinxerat omnes

legati genius. tremuerunt Medica rura,

80

quaeque draconigenae portas non clauserat hosti,

tum demum Babylon nimis est sibi visa patere.

partibus at postquam statuit nova formula foedus

Procopio dictante magis, iuratur ab illis

ignis et unda deus nec non rata pacta futura

85

hic divos testatur avos. Chaldaeus in extis

pontificum de more senex arcana peregit

murmura; gemmantem pateram rex ipse retentans

fudit turicremis carchesia cernuus aris.

suscipit hinc reducem duplicati culmen honoris:

90

patricius necnon peditumque equitumque magister

praeficitur castris, ubi Tauri claustra cohercens

Aethiopasque vagos belli terrore relegans

gurgite pacato famulum spectaret Orontem.

Huic socer Anthemius, praefectus, consul et idem,

95

iudiciis populos atque annum nomine rexit.

purpureos Fortuna viros cum murice semper

prosequitur, solum hoc tantum mutatur in illis,

ut regnet qui consul erat. sed omittimus omnes.

iam tu ad plectra veni, tritus cui casside crinis

100

ad diadema venit, rutilum cui Caesaris ostrum

deposito thorace datur sceptroque replenda

mucrone est vacuata manus. cunabula vestra

imperii fulsere notis et praescia tellus

aurea converso promisit saecula fetu.

105

te nascente ferunt exorto flumina melle

dulcatis cunctata vadis oleique liquores

isse per attonitas bacca pendente trapetas.

protulit undantem segetem sine semine campus

et sine se natis invidit pampinus uvis.

110

hibernae rubuere rosae spretoque rigore

lilia permixtis insultavere pruinis.

tale puerperium quotiens Lucina resolvit,

mos elementorum cedit regnique futuri

fit rerum novitate fides. venisse beatos

115

sic loquitur natura deos: constantis Iuli

lambebant teneros incendia blanda capillos;

Astyages Cyro pellendus forte nepoti

inguinis expavit diffusum vite racemum;

praebuit intrepido mammas lupa feta Quirino;

120

Iulius in lucem venit, dum laurea flagrat;

magnus Alexander nec non Augustus habentur

concepti serpente deo Phoebumque Iovemque

divisere sibi: namque horum quaesiit unus

Cinyfia sub Syrte patrem; maculis genetricis

125

alter Phoebigenam sese gaudebat haberi,

Paeonii iactans Epidauria signa draconis.

multos cinxerunt aquilae subitumque per orbem

lusit venturas famulatrix penna coronas.

ast hunc, egregii proceres, ad sceptra vocari

130

iam tum nosse datum est, laribus cum forte paternis

protulit excisus iam non sua germina palmes.

imperii ver illud erat; sub imagine frondis

dextra per arentem florebant omina virgam.

at postquam primos infans exegerat annos,

135

reptabat super arma patris, quamque arta terebat

lammina cervicem gemina complexus ab ulna

livida laxatis intrabat ad oscula cristis.

ludus erat puero raptas ex hoste sagittas

festina tractare manu captosque per arcus

140

flexa reluctantes in cornua trudere nervos,

nunc tremulum tenero iaculum torquere lacerto

inque frementis equi dorsum cum pondere conti

indutas Chalybum saltu transferre catenas,

inventas agitare feras et fronde latentes

145

quaerere, deprensas modo claudere cassibus artis,

nunc torto penetrare veru: tum saepe fragore

laudari comitum, frendens cum belua ferrum

ferret et intratos exirent arma per armos.

conde Pelethronios, alacer puer et venator,

150

Aeacida, titulos, quamquam subiecta magistri

terga premens et ob hoc securus lustra pererrans

tu potius regereris equo. non principe nostro

spicula direxit melius Pythona superstans

Paean, cum vacua turbatus paene pharetra

155

figeret innumeris numerosa volumina telis.

Nec minus haec inter veteres audire sophistas:

Mileto quod crete Thales vadimonia culpas,

Lindie quod Cleobule canis 'modus optimus esto',

ex Efyra totum meditaris quod Periander,

160

Attice quodve Solon finem bene respicis aevi,

Prienaee Bia, quod plus tibi turba malorum est,

noscere quod tempus, Lesbo sate Pittace, suades,

quod se nosse omnes vis, ex Lacedaemone Chilon.

praeterea didicit varias, nova dogmata, sectas:

165

quicquid laudatum est Scythicis Anacharsis in arvis.

quicquid legifero profecit Sparta Lycurgo,

quicquid Erechtheis Cynicorum turba volutat

gymnasiis, imitata tuos, Epicure, sodales;

quicquid nil verum statuens Academia duplex

170

personat, arroso quicquid sapit ungue Cleanthes,

quicquid Pythagoras, Democritus, Heraclitus

deflevit, risit, tacuit; quodcumque Platonis

ingenium, quod in arce fuit, docet ordine terno,

quae vel Aristoteles, partitus membra loquendi,

175

argumentosis dat retia syllogismis;

quicquid Anaximenes, Euclides, Archyta, Zenon,

Arcesilas, Chrysippus Anaxagorasque dederunt,

Socraticusque animus post fatum in Faedone vivus,

despiciens vastas tenuato in crure catenas,

180

cum tremeret mors ipsa reum ferretque venenum

pallida securo lictoris dextra magistro.

praeterea quicquid Latialibus indere libris

prisca aetas studuit, totum percurrere suetus;

Mantua quas acies pelagique pericula lusit

185

Zmyrnaeas imitata tubas, quamcumque loquendi

Arpinas dat consul opem, sine fine secutus

fabro progenitum, spreto cui patre polita

eloquiis plus lingua fuit, vel quicquid in aevum

mittunt Euganeis Patavina volumina chartis;

190

qua Crispus brevitate placet, quo pondere Varro,

quo genio Plautus, quo fulmine Quintilianus,

qua pompa Tacitus numquam sine laude loquendus.

His hunc formatum studiis, natalibus ortum,

moribus imbutum, princeps cui mundus ab Euro

195

ad Zephyrum tunc sceptra dabat, cui nubilis atque

unica purpureos debebat nata nepotes,

elegit generum: sed non ut deside luxu

fortuna soceri contentus et otia captans

nil sibi deberet; comitis sed iure recepto

200

Danuvii ripas et tractum limitis ampli

circuit, hortatur, disponit, discutit, armat.

sic sub patre Pius moderatus castra parentis,

sic Marcus vivente Pio, post iura daturi,

innumerabilibus legionibus imperitabant.

205

hinc reduci datur omnis honos, et utrique magister

militiae consulque micat, coniuncta potestas

patricii, celerique gradu privata cucurrit

culmina conscenditque senum puer ipse curulem,

sedit et emerito iuvenis veteranus in auro.

210

Iamque parens divos: sed vobis nulla cupido

imperii; longam diademata passa repulsam

insignem legere virum, quem deinde legentem

spernere non posses. soli tibi contulit uni

hoc Fortuna decus, quamquam te posceret ordo,

215

ut lectus princeps mage quam videare relictus:

post socerum augustum regnas, sed non tibi venit

purpura per thalamos et coniunx regia regno

laus potius quam causa fuit; nam iuris habenis

non generum legit res publica, sed generosum.

220

fallor, bis gemino nisi cardine rem probat orbis:

ambit te Zephyrus rectorem, destinat Eurus,

ad Boream pugnas et formidaris ad Austrum.

Ante tamen quam te socium collega crearet,

perstrinxisse libet, quos Illyris ora triumphos

225

viderit, excisam quae se Valameris ab armis

forte ducis nostri vitio deserta gemebat.

haud aliter, caesus quondam cum Caepio robur

dedidit Ausonium, subita cogente ruina

electura ducem post guttura fracta Iugurthae

230

ultum Arpinatem Calpurnia foedera lixam

opposuit rabido res publica territa Cimbro.

hic primum ut vestras aquilas provincia vidit,

desiit hostiles confestim horrere dracones.

ilicet edomiti bello praedaque carentes

235

mox ipsi tua praeda iacent. sed omittimus istos

ut populatores: belli magis acta revolvo,

quod bellum non parva manus nec carcere fracto

ad gladiaturam tu Spartace vincte, parasti,

sed Scythicae vaga turba plagae, feritatis abundans,

240

dira, rapax, vehemens, ipsis quoque gentibus illic

barbara barbaricis, cuius dux Hormidac atque

civis erat. quis tale solum est murique genusque.

Albus Hyperboreis Tanais qua vallibus actus

Riphaea de caute cadit, iacet axe sub ursae

245

gens animis membrisque minax: ita vultibus ipsis

infantum suus horror inest, consurgit in artum

massa rotunda caput; geminis sub fronte cavernis

visus adest oculis absentibus; acta cerebri

in cameram vix ad refugos lux pervenit orbes,

250

non tamen et clausos; nam fornice non spatioso

magna vident spatia, et maioris luminis usum

perspicua in puteis compensant puncta profundis.

tum, ne per malas excrescat fistula duplex,

obtundit teneras circumdata fascia nares,

255

ut galeis cedant: sic propter proelia natos

maternus deformat amor, quia tensa genarum

non interiecto fit latior area naso.

cetera pars est pulchra viris: stant pectora vasta,

insignes umeri, succincta sub ilibus alvus.

260

forma quidem pediti media est, procera sed extat,

si cernas equites: sic longi saepe putantur,

si sedeant. vix matre carens ut constitit infans,

mox praebet dorsum sonipes; cognata reare

membra viris: ita semper equo ceu fixus adhaeret

265

rector; cornipedum tergo gens altera fertur,

haec habitat. teretes arcus et spicula cordi,

terribiles certaeque manus iaculisque ferendae

mortis fixa fides et non peccante sub ictu

edoctus peccare furor. gens ista repente

270

erumpens solidumque rotis transvecta per Histrum

venerat et sectas inciderat orbita lymphas.

hanc tu directus per Dacica rura vagantem

contra is, aggrederis, superas, includis; et ut te

metato spatio castrorum Serdica vidit,

275

obsidione premis. quae te sic tempore multo

in vallo positum stupuit, quod miles in agros

nec licitis nec furtivis excursibus ibat.

cui deesset cum saepe Ceres semperque Lyaeus,

disciplina tamen non defuit; inde propinquo

280

hoste magis timuere ducem. sic denique factum est,

ut socius tum forte tuus, mox proditor, illis

frustra terga daret commissae tempore pugnae.

qui iam cum fugeret flexo pede cornua nudans,

tu stabas acie solus, te sparsa fugaci

285

expetiit ductore manus, te Marte pedestri

sudantem repetebat eques, tua signa secutus

non se desertum sensit certamine miles.

i nunc et veteris profer praeconia Tulli,

aetas cana patrum, quod pulchro hortamine mendax

290

occuluit refugi nutantia foedera Metti.

nil simile est fallique tuum tibi non placet hostem.

tunc vicit miles, dum se putat esse iuvandum;

hic vicit, postquam se comperit esse relictum.

dux fugit, insequeris; renovat certamina, vincis;

295

clauditur, expugnas; elabitur, obruis atque

Sarmaticae paci pretium sua funera ponis.

paretur, iussum subiit iam transfuga letum

atque peregrino cecidit tua victima ferro.

ecce iterum, si forte placet, conflige, vetustas;

300

Hannibal ille ferox ad poenam forte petitus,

etsi non habuit ius vitae fine supremo,

certe habuit mortis: quem caecus carcer et uncus

et quem expectabat fracturus guttura lictor,

hausit Bebrycio constantior hospite virus;

305

nam te qui fugit, mandata morte peremptus,

non tam victoris periit quam iudicis ore.

Nunc ades, o Paean, lauro cui grypas obuncos

docta lupata ligant, quotiens per frondea lora

flectis penniferos ederis bicoloribus armos;

310

huc converte chelyn: non est modo dicere tempus

Pythona exstinctum nec bis septena sonare

vulnera Tantalidum, quorum tibi funera servat

cantus et aeterno vivunt in carmine mortes.

vos quoque, Castalides, paucis quo numine nobis

315

venerit Anthemius gemini cum foedere regni

pandite: pax rerum misit qui bella gubernet.

Auxerat Augustus naturae lege Severus

divorum numerum; quem mox Oenotria casum

vidit ut aerei de rupibus Appennini

320

pergit caerulei vitreas ad Thybridis aedes,

non galea conclusa genas (nec sutilis illi

circulus inpactis loricam texuit hamis),

sed nudata caput; pro crine racemifer exit

plurima per frontem constringens oppida palmes,

325

perque umeros teretes, rutilantes perque lacertos

pendula gemmiferae mordebant suppara bullae.

segnior incedit senio venerandaque membra

viticomam retinens baculi vice flectit ad ulmum.

sed tamen Vbertas sequitur: quacumque propinquat,

330

incessu fecundat iter; comitataque gressum

laeta per impressas rorat Vindemia plantas.

ilicet ingreditur Tiberini gurgitis antrum;

currebat fluvius residens et harundinis altae

concolor in viridi fluitabat silva capillo.

335

dat sonitum mento unda cadens, licet hispida saetis

suppositis multum sedaret barba fragorem.

pectore ructabat latices lapsuque citato

sulcabat madidam iam torrens alveus alvum.

terretur veniente dea manibusque remissis

340

remus et urna cadunt. veniae tum verba paranti

illa prior: 'venio viduatam praesule nostro

per te, si placeat, lacrimis inflectere Romam:

expetat Aurorae partes fastuque remoto

hoc unum praestet, iam plus dignetur amari.

345

instrue quas quaerat vires orbique iacenti

quo poscat dic orbe caput. quemcumque creavit

axe meo natum, confestim fregit in illo

imperii fortuna rotas. hinc Vandalus hostis

urget et in nostrum numerosa classe quotannis

350

militat excidium, conversoque ordine fati

torrida Caucaseos infert mihi Byrsa furores.

praeterea invictus Ricimer, quem publica fata

respiciunt, proprio solus vix Marte repellit

piratam per rura vagum, qui proelia vitans

355

victorem fugitivus agit. quis sufferat hostem,

qui pacem pugnamque negat? nam foedera nulla

cum Ricimere iacit. quem cur nimis oderit audi.

incertum crepat ille patrem, cum serva sit illi

certa parens; nunc ut regis sit filius, effert

360

matris adulterium. tum livet, quod Ricimerem

in regnum duo regna vocant; nam patre Suebus,

a genetrice Getes. simul et reminiscitur illud,

quod Tartesiacis avus huius Vallia terris

Vandalicas turmas et iuncti Martis Halanos

365

stravit et occiduam texere cadavera Calpen.

quid veteres narrare fugas, quid damna priorum?

Agrigentini recolit dispendia campi.

inde furit, quod se docuit satis iste nepotem

illius esse viri, quo viso, Vandale, semper

370

terga dabas. nam non Siculis illustrior arvis

tu, Marcelle, redis, per quem tellure marique

nostra Syracosios presserunt arma penates;

nec tu, cui currum Curii superare, Metelle,

contigit, ostentans nobis elefanta frequentem,

375

grex niger albentes tegeret cum mole iugales

auctoremque suum celaret pompa triumphi.

Noricus Ostrogothum quod continet, iste timetur;

Gallia quod Rheni Martem ligat, iste pavori est.

quod consanguineo me Vandalus hostis Halano

380

diripuit radente, suis hic ultus ab armis.

sed tamen unus homo est nec tanta pericula solus

tollere, sed differre potest: modo principe nobis

est opus armato, veterum qui more parentum

non mandet sed bella gerat, quem signa moventem

385

terra vel unda tremant, ut tandem iure recepto

Romula desuetas moderentur classica classes.'

Audiit illa pater, simul annuit. itur in urbem.

continuo videt ipse deam, summissus adorat,

pectus et exertam tetigerunt cornua mammam:

390

mandatas fert inde preces. quas diva secuta

apparat ire viam. laxatos torva capillos

stringit et inclusae latuerunt casside turres;

infula laurus erat. bullis hostilibus asper

applicat a laeva surgentem balteus ensem.

395

inseritur clipeo victrix manus; illius orbem

Martigenae, lupa, Thybris, Amor, Mars, Ilia complent

fibula mordaci refugas a pectore vestes

dente capit. micat hasta minax, quercusque trophaeis

curva tremit placidoque deam sub fasce fatigat.

400

perpetuo stat planta solo, sed fascia primos

sistitur ad digitos, retinacula bina cothurnis

mittit in adversum vincto de fomite pollex,

quae stringant crepidas et concurrentibus ansis

vinclorum pandas texant per crura catenas.

405

ergo, sicut erat, liquidam transvecta per aethram

nascentis petiit tepidos Hyperionis ortus.

Est locus Oceani, longinquis proximus Indis,

axe sub Eoo, Nabataeum tensus in Eurum:

ver ibi continuum est, interpellata nec ullis

410

frigoribus pallescit humus, sed flore perenni

picta peregrinos ignorant arva rigores;

halant rura rosis, indiscriptosque per agros

fragrat odor; violam, cytisum, serpylla, ligustrum,

lilia, narcissos, casiam, colocasia, caltas,

415

costum, malobathrum, myrrhas, opobalsama, tura

parturiunt campi; nec non pulsante senecta

hinc rediviva petit vicinus cinnama Phoenix,

hic domus Aurorae rutilo crustante metallo

bacarum praefert leves asprata lapillos.

420

diripiunt diversa oculos et ab arte magistra

hoc vincit quodcumque vides; sed conditur omnis

sub domina praesente decor, nimioque rubore

gemmarum varios perdit, quia possidet, ignes.

fundebat coma pexa crocos flexoque lacerto

425

lutea depressus comebat tempora pecten.

fundebant oculi radios; color igneus illis,

non tamen ardor erat, quamvis de nocte recussa

excepti soleant sudorem fingere rores.

pectora bis cingunt zonae, parvisque papillis

430

invidiam facit ipse sinus; pars extima pepli

perfert puniceas ad crura rubentia rugas.

sic regina sedet solio; sceptri vice dextram

lampadis hasta replet; Nox adstat proxima divae,

iam refugos conversa pedes, ac pone tribunal

435

promit Lux summum vix intellecta cacumen.

hinc Romam liquido venientem tramite cernens

exiluit propere et blandis prior orsa loquelis:

'quid, caput o mundi,' dixit, 'mea regna revisis?

quidve iubes?' paulum illa silens atque aspera miscens

440

mitibus haec coepit: 'venio (desiste moveri

nec multum trepida), non ut mihi pressus Araxes

imposito sub ponte fluat nec ut ordine prisco

Indicus Ausonia potetur casside Ganges,

aut ut tigriferi pharetrata per arva Niphatis

445

depopuletur ovans Artaxata Caspia consul.

non Pori modo regna precor nec ut hisce lacertis

frangat Hydaspeas aries inpactus Erythras.

non in Bactra feror nec committentia pugnas

nostra Semiramiae rident ad classica portae.

450

Arsacias non quaero domus nec tessera castris

in Tesifonta datur. totum hunc tibi cessimus axem.

et nec sic mereor, nostram ut tueare senectam?

omne quod Euphraten Tigrimque interiacet, olim

sola tenes; res empta mihi est de sanguine Crassi,

455

ad Carrhas pretium scripsi; nec inulta remansi

aut periit sic emptus ager; si fallo, probasti,

Ventidio mactate Sapor. nec sufficit istud:

Armenias Pontumque dedi, quo Marte petitum

dicat Sulla tibi; forsan non creditur uni:

460

consule Lucullum. taceo iam Cycladas omnes:

adquisita meo servit tibi Creta Metello.

transcripsi Cilicas: hos Magnus fuderat olim.

adieci Syriae, quos nunc moderaris, Isauros:

hos quoque sub nostris domuit Servilius armis.

465

concessi Aetolos veteres Acheloiaque arva,

transfudi Attalicum male credula testamentum,

Epirum retines: tu scis, cui debeat illam

Pyrrhus. in Illyricum specto te mittere iura

ac Macetum terras: et habes tu, Paule, nepotes.

470

Aegypti frumenta dedi: mihi vicerat olim

Leucadiis Agrippa fretis. Iudaea tenetur

sub dicione tua, tamquam tu miseris illuc

insignem cum patre Titum. tibi Cypria merces

fertur; pugnaces ego pauper laudo Catones.

475

Dorica te tellus et Achaica rura tremiscunt,

tendis et in bimarem felicia regna Corinthon:

dic, Byzantinus quis rem tibi Mummius egit?

Sed si forte placet veteres sopire querelas,

Anthemium concede mihi. sit partibus istis

480

Augustus longumque Leo; mea iura gubernet

quem petii; patrio vestiri murice natam

gaudeat Euphemiam sidus divale parentis.

adice praeterea privatum ad publica foedus:

sit socer Augustus genero Ricimere beatus;

485

nobilitate micant: est vobis regia virgo,

regius ille mihi. si concors annuis istud,

mox Libyam sperare dabis. circumspice taedas

antiquas: par nulla tibi sic copula praesto est.

proferat hic veterum thalamos diserimine partos

490

Graecia, ni pudor est: reparatis Pisa quadrigis

suscitet Oenomaum, natae quem fraude cadentem

cerea destituit resolutis axibus obex;

procedat Colchis prius agnita virgo marito

crimine quam sexu; spectet de carcere circi

495

pallentes Atalanta procos et poma decori

Hippomenis iam non pro solo colligat auro;

Deianira, tuas Achelous gymnade pinguis

illustret taedas et ab Hercule pressus anhelo

lassatum foveat rivis rivalibus hostem:

500

quantumvis veteris repetam conubia saecli,

transcendunt hic heroas, heroidas illa.

hos thalamos, Ricimer, Virtus tibi pronuba poscit

atque Dionaeam dat Martia laurea myrtum.

ergo age, trade virum non otia pigra foventem

505

deliciisque gravem, sed quem modo nauticus urit

aestus Abydenique sinus et Sestias ora

Hellespontiacis circumclamata procellis;

quas pelagi fauces non sic tenuisse vel illum

crediderim, cui ruptus Athos, cui remige Medo

510

turgida silvosam currebant vela per Alpem;

nec Lucullanis sic haec freta cincta carinis,

segnis ad insignem sedit cum Cyzicon hostis,

qui cogente fame cognata cadavera mandens

vixit morte sua. sed quid mea vota retardo?

515

trade magis.' tum pauca refert Tithonia coniunx:

'duc age, sancta parens, quamquam mihi maximus usus

invicti summique ducis, dum mitior extes

et non disiunctas melius moderemur habenas.

nam si forte placet veterum meminisse laborum,

520

et qui pro patria vestri pugnaret Iuli,

ut nil plus dicam, prior hinc ego Memnona misi.'

Finierant; geminas iunxit Concordia partes,

electo tandem potitur quod principe Roma.

nunc aliquos voto simili vel amore, Vetustas,

525

te legisse crepa, numquam non invida summis

emeritisque viris. Brenni contra arma Camillum

profer ab exilio Cincinnatoque secures

expulso Caesone refer flentemque parentem

a rastris ad rostra roga, miseroque tumultu

530

pelle prius quos victa petas; si ruperit Alpes

Poenus, ad afflictos condemnatosque recurre;

improbus ut rubeat Barcina clade Metaurus,

multatus tibi consul agat, qui milia fundens

Hasdrubalis, rutilum sibi cum fabricaverit ensem,

535

concretum gerat ipse caput. longe altera nostri

gratia iudicii est: scit se non laesus amari.

Sed mea iam nimii propellunt carbasa flatus;

siste, Camena, modos tenues, portumque petenti

iam placido sedeat mihi carminis ancora fundo.

540

at tamen, o princeps, quae nunc tibi classis et arma

tractentur, quam magna geras quam tempore parvo,

si mea vota deus produxerit, ordine recto

aut genero bis mox aut te ter consule dicam.

nam modo nos iam festa vocant, et ad Vlpia poscunt

545

te fora donabis quos libertate Quirites,

quorum gaudentes exceptant verbera malae.

perge, pater patriae, felix atque omine fausto

captivos vincture novos absolve vetustos.