BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Salvianus

ca. 400 - post 470

 

Epistolae

 

___________________________________________________

 

 

 

Epistola VIII.

[1]

Domino et dulci suo Eucherio episcopo Salvianus.

 

Legi libros, quos transmisisti, stilo breves, doctrina uberes, lectione expeditos, instructione perfectos, menti tuae et pietati pares. Nec miror, quod tam utile ac pulchrum opus ad institutionem potissimum sanctorum ac beatorum pignorum condidisti. [2] Cum enim eximium in eis templum deo aedificaveris, doctrina novae eruditionis quasi sumum aedificii tui culmen ornasti, et ut indoles sanctae aeque doctrina ac vita inlustrarentur, quos morali institutione formaveras, spiritali instructione decorasti. Superest ut dominus deus noster, cuius dono admirandissimi iuvenes tales sunt, pares eos faciat libris tuis, id est, ut quicquid illi continent in mysterio, hoc uterque illorum habeat in sensu. Et quia iam dispensatione divina atque iudicio etiam magistri ecclesiarum esse coeperunt, donet hoc benignissimi dei pietas, ut doctrina illorum fructus sit ecclesiarum et tuus, profectuque excellentissimo tam illum ornent, a quo sunt geniti, quam eos quos ipsi sua institutione generaverint. Mihique hoc, etsi non inter omnia, certe vel post omnia misericors deus tribuat, ut qui fuerunt discipuli quondam mei, sint nunc cotidie oratores mei. Vale, mi domine et dulcis meus.