BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Salvianus

ca. 400 - post 470

 

Epistolae

 

___________________________________________________

 

 

 

Epistola VII.

[1]

Apro et Vero Salvianus.

 

Officii sit an inpudentiae, quod prius ad vos scripsi, quam a vobis ius scribendi acciperem, malo vestri esse iudicii quam adsertionis meae, quia res dubia ac latens melius semper bonis interpretatoribus quam malis defensioribus creditur. Sed licet haec vere se ita habeant et a me ita esse ducantur, tamen si, quid in veri opinione secundum intellegentiam meam sit, audiendum a me putatis, ego sic arbitror, si quando de officio deferendo parvis, ut ego sum, apud superiores, ut vos estis, sancta contentio est, melius eos facere, si praeoccupent scripto patronos suos, quam si ab his praeoccupentur. [2] Nam cum ipsa scribendi rescribendique adsiduitas dandis vel maxime et reddendis obsequiis deferatur, multo necesse est humilius sit et obsequentius dare quempiam operam, ut officium prius deferat, quam expectare ut prius capiat, quia iuxta id, quod supra diximus, delatio officii fugere honorem, dissimulatio affectare videatur. [3] Congrue ergo et multis modis rationabiliter actum est, ut ego ad vos prius scriberem. Primum, quia turpiter ad honorem ambisse viderer inferior: deinde, quod vos ab omni huiuscemodi opinionis nota ita morum vestrorum dignitas vindicat, ut paene quicquid a vobis fit, nihil non recte factum esse credatur: [4] postremo, quod, etiamsi hoc consilio vos ad me non scripsissetis, ut ego peccator et inbecillus prius deferrem officia quam sumerem, pio magis id vos consilio fecisse existimandum erat quam adroganti. Cum enim totius ferme humilitatis et prope omnium officiorum palmam indepti sitis, non tam credi poterat vos amico voluisse honorem negare quam onus noluisse inponere. [5] Quamvis enim honestum et religiosum studium sit praeoccupare humilitate et vincere, tamen quando inter tales, ut nos sumus, id est inter summos atque infimum, huiuscemodi negotium est, abundantioris caritatis rem maior facit, si minori cedat officio. Haec, mi domini venerabiles, iuxta opiniunculam meam non tam praesumptione scientiae quam honore reverentiae vestrae scribenda ad vos putavi. [6] Si aliud vos sentire ostenderitis, ego manum ad os meum ponam, et iuxta exemplum sancti Iob, qui post divinam vocem in comparatione loquentis dei parvum se et inbecillum esse cognovit, terram me, ut sum, squalidam et incincerum cinerem iudicabo dicamque: illud «semel locutus sum» 1) non adiciam. Nec inmerito: incidere enim in falsae opinionis errorem, priusquam vera cognoscas, inperiti animi est et simplicis, perseverare vero in eo, postquam agnoveris, contumacis. Valete.

 

_________

 

 

1)

Iob 39, 35