BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Salvianus

ca. 400 - post 470

 

Epistolae

 

___________________________________________________

 

 

 

Epistola VI.

 

Limenio Salvianus in domino salutem.

 

Etsi scio honestas mentes probi affectus non oblivisci, ideo quia boni in bonis studiis quasi naturam quodammodo suam diligunt, tamen quia, quantum in nobis est, augere nos amorem bonorum amicorum officio nostro convenit, admonendum te caritatis olim a me coeptae, nuper a te auctae existimavi, ut legens epistolas meas, dum in me studium tui amoris videres, in te mei accenderes. Dabit autem, non ambigo, deus noster, ut affectum Christianorum in te recipiens Christi ipse affectus fias. Vale in domino.