BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Salvianus

ca. 400 - post 470

 

Epistolae

 

___________________________________________________

 

 

 

Epistola V.

[1]

Catturae sorori Salvianus.

 

Etsi docente Paulo apostolo 1) quid conveniat nos orare nescimus, quo fit ut interdum quid velle aut gaudere oporteat nesciamus, tamen ego pro communi humani generis affectu (quo omnes admodum homines pie magis quam sapienter eos, qui nobis curae sunt, cupimus quam diutissime esse nobiscum), gaudeo, quod post gravem diuturnumque morbum spem etiam praesentis vitae indepta es, quae futurae semper habuisti. [2] Benedictus itaque dominus deus noster, qui semper spiritus tui custos nunc praecipue etiam carnis fuit, et in te manens teque custodiens manum suam ex interioribus tuis usque ad exteriora porrexit, nec solum sancta sanctorum, sed etiam vestibula templi sui et circumsepta servavit, protectionemque suam latius fundens fecit salutem animae tuae usque ad sanitatem corporis pervenire. [3] Quamvis ego ne hanc quidem tibi, quam pertulisti, terrestris vasculi infirmitatem obfuisse existimem, cuius fortitudo, ut scis, menti semper inimica est: ut te iure nunc tanto fortiorem spiritu putem, quanto inbecillior carne esse coepisti. Caro enim, inquit apostolus, concupiscit adversum spiritum, spiritus adversus carnem: haec enim invicem sibi adversantur, ut non quae vultis, illa faciatis 2). [4] Ergo si repuguante corpore quae volumus facere non possumus, infirmandum carne est, ut optata faciamus. Et verum est. Inbecillitas enim carnis mentis vigorem exacuit, et adfectis artubus vires corporum in virtutes transferuntur animorum, ut mihi genus quoddam sanitatis esse videatur, hominem interdum non esse sanum. Nulla enim admodum tum spiritui cum corpore, id est, nulla divinae indoli cum terreno hoste luctatio est. Non turpibus flammis medullae aestuant, non male sanam mentem latentia incentiva succendunt, non vagi sensus per varia oblectamenta lasciviunt, sed sola exultat anima, laeta corpore affecto quasi adversario subiugato. [5] Gaude ergo, alumna Christi: semper quidem simplicis et quietae, sed nunc magis defaecatae tuae mentis et liberae ostium aperi et adtrahe, ut legis, spiritum sanctum 3). Numquam, ut puto, habitatore deo dignior extitisti, quanto inbecillior corpore, tanto purior sensu. Vincentibus carnem tuam morbis mente vicisti, felix, si hanc semper corporis mortem in vitam spiritus conservaris. [6] Extinctis in te forsitan cunctis humanarum temptationum incentivis habere quodammodo naturam animae etiam in carne coepisti, ut mihi non solum magna dei dispensatione, sed etiam magno munere et ante aegrotasse et nunc convaluisse videaris. Aegrotasti enim hactenus ad virtutem spiritun confirmandam, securam forsan sanitatem nunc adipiscens iam carne superata, ut posthac redditam corpori incolumitatem sine ulla animae infirmitate possideas, et ita caro valere incipiat, ut iam temptatio non resurgat. Vale.

 

_________

 

 

1)

Rom. 8

 

2)

Gal. 5, 17

 

3)

Psal. 118