BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Salvianus

ca. 400 - post 470

 

Epistolae

 

___________________________________________________

 

 

 

Epistola IX.

[1]

Domino ac beatissimo discipulo, patri, filio,

per institutionem discipulo, per amorem filio, per honorem patri,

Salonio episcopo Salvianus.

 

Quaeris a me, o mi Saloni, caritas mea, cur libellis nuper a quodam huius temporis homine ad ecclesiam factis Timothei nomen inscriptum sit. Addis praeterea, quod nisi rationem vocabuli evidenter expressero, dum nominantur Timothei, inter apocryfa sint fortasse reputandi. [2] Ago gratias atque habeo, quod de me ita iudicas, ut pertinere hoc existimes ad fidei meae curam, ne quid ecclesiastici operis vacillare permittam, scilicet ut res summae salubritatis non sit minoris pretii per opinionis incertum. Sufficere itaque ad excludendam penitus apocryfi stili suspicionem etiam hoc solum poterat, quod superius indicavi libros neotericae disputationis esse et a praesentis temporis homine divinarum rerum studio atque amore conscriptos: carent enim apocryfa suspicione, qui agnoscuntur Timothei apostoli non fuisse. [3] Sed requirit forsitan aliquis, quis ille auctor sit, si apostolus non est, et utrum suum libellis ipsis an alienum nomen inscripserit. Verum est: potest hoc quidem quaeri, et recte quaeritur, si inquisitio valet ad fructum aliquem pervenire. Ceterum, si infructuosa est, quid necesse est ut laboret curiositas, cum profectum curiositatis non sit habitura cognitio? in omni enim volumine profectus magis quaeritur lectionis quam nomen auctoris. [4] Et ideo, si profectus est in lectione et habet quisquis ille est, quod potest instruere lecturos, quid ei cum vocabulo, quod iuvare non potest curiosos? ita ut dignissime huic inquisitori angelicum illud respondeatur: patriam quaeris an mercennarium? 1) Cum enim nullus sit profectus in nomine, qui profectum in scriptis invenit, superflue nomen scriptoris inquirit. Causae ergo, ut dixi, ista sufficiunt. [5] Sed quia tibi, o mi Saloni, decus nostrum atque subsidium, negare nihil possumus, evidentiora dicemus. Tria sunt, quae in libellis istis, de quibus loquimur, quaeri possunt: cur is qui scripsit ad ecclesiam scripserit et utrum alieno nomine an suo: si non suo, cur alieno, et si alieno, cur Timothei potissimum nomen quod scriberetur elegerit. Igitur ut libelli ad ecclesiam scriberentur, haec causa est. [6] Scriptor ille, ut etiam scripta ipsa testantur, habet hunc in se cultum atque affectum dei, ut deo nihil praeponendum putet, secundum illud scilicet domini nostri dictum, quo ait: qui amat filium aut filiam plus quam me, non est me dignus 2). Quamvis dictum hoc tepidissimi ac neglegentissimi quique homines solo tantum persecutionis tempore putent esse servandum. [7] Quasi vero ullum omnino tempus sit, quo praeferri aliquid deo debeat, aut qui persecutionis tempore pretiosiorem omnibus rebus Christum habere debet, reliquo omni tempore habere debeat viliorem. Quod si ita est, amorem dei persecutioni debebimus, non fidei, et tunc tantum pii erimus, quando nos impii persequentur, cum utique aut maiorem aut certe non minorem tranquillis quam asperis rebus affectum domino debeamus. [8] Quia et hoc ipso a nobis plus debet diligi, quia nos a malis non patitur adfligi, indulgentia scilicet piissimi et mollissimi patris nobiscum agens, qui magis vult nos in pace et quiete fidem nostram religionis operibus ostendere quam in persecutione poenis nostrorum corporum conprobare. Et ideo si tunc ei nil praeferendum est, quando nobiscum aspere agitur, ne tunc quidem praeferri debet, quando per indulgentiam plus meretur. Sed haec alii tempori magis congruunt: nunc quod coepimus exequamur. [9] Videns igitur scriptor ille, quem diximus, graves atque multiplices Christianorum paene omnium morbos atque a cunctis in ecclesia positis non solum non postponi omnia deo, sed prope cuncta praeponi -: nam et ebriosi in ebrietatibus deum spernere videntur et cupidi in cupiditate et impudici in libidine et cruenti in crudelitate, et in his omnibus paene omnes, atque hoc eo gravius, quod non solum haec per scelus atrocissimum diu admittuntur, sed ne postea quidem per paenitentiam corriguntur, maxime cum etiam in his, qui paenitentes esse dicuntur, nomen sit magis paenitentia ipsa quam fructus, quia parum sunt rerum vocabula ipsas res non habentia et nihil virtutum verba sine viribus. [10] Plurimi namque ac paene cuncti, et rerum abundantes et conscii criminum ac flagitiorum suorum, non modo ea quae admiserunt exomologesi ac satisfactione, sed ne hoc quidem, quod facillimum est, donis saltim ac misericordiis redimere dignantur, atque non solum id in prosperis neglegunt, sed, quod multum inreligiosius, in adversis, non solum incolumes, sed etiam deficientes. Tanta incredulitas est hominum et tam gravis infidelium languor animarum, ut cum multi maximas opes heredibus, interdum etiam extraneis derelinquant, hoc solum se putent perdere, quod pro spe sua dederint ac salute. Et quidem istud licet in omnibus fere grave sit, praecipue in his tamen, quos in consimili crimine infidelitatis etiam professio sanctitatis accusat. Sed idem morbus hic non saecularium tantum est, sed eorum etiam, qui sibi nomen religionis usurpant. - [11] Et ideo videns ille qui scripsit commune esse hoc malum prope universorum labemque hanc non ad mundiales tantum homines, sed etiam ad paenitentes atque conversos, ad viduas quoque iam continentiam professas atque ad puellas in sacris altaribus consecratas, quodque, ut ita dixerim, prope inter monstra reputandum est, ad levites etiam ac presbyteros, et quod his feralius multo est, etiam ad episcopos pervenisse, ex quibus multi, quos supra dixi, sine affectibus, sine pignore, non familias, non filios habentes, opes et substantias suas non pauperibus, non ecclesiis, non sibi ipsis, non denique, quod his omnibus maius est ac praestantius, deo, sed saecularibus vel maxime et divitibus et extraneis deputarent, factus est in corde ipsius, sicut scriptum est, zelus domini quasi ignis ardens 3). [12] Et quia, aestuantibus sacro affectu medullis suis, aliud in tali aestu facere non potuit, in vocem doloris erupit. Vox autem ipsa cui inpenderetur nullus magis idoneus visus est quam ecclesia, cuius utique pars ipsi erant, qui ista faciebant. Superflue enim uni aut paucis scribitur, ubi est causa cunctorum. Haec ergo ratio et persuasit et conpulit, ut libelli de quibus loquimur ad ecclesiam mitterentur. [13] Nunc illud dicimus, quod secundum est, scilicet cur in titulo libellorum non sit nomen auctoris. Cuius rei licet una sit causa maxima, multae tamen ut reor, esse potuerunt. Ac prima illa veniens a mandato dei, quo praecipimur vitare omnibus modis terrestris gloriae vanitatem, ne dum humanae laudis inanem aurulam quaerimus, praemium caeleste perdamus. Ex quo etiam illud est, quod et orari deus et donari occulte iubens vult nos fructum boni operis commendare secreto, quia nulla sit maior fidei devotio, quam quae conscientiam vitat hominum deo teste contenta. Nesciat enim, inquit salvator noster, manus tua sinistra quid faciat dextera tua, et pater tuus qui videt in absconso reddet tibi 4). [14] Et ideo scriptori illi ad subtrahendum ex titulo nomen suum atque celandum sufficere haec tantummodo causa potuit, ut quod in honorem domini sui fecerat, divinae tantum conscientiae reservaret, et res commendabilior deo fieret, quae famam publicam devitasset. Sed tamen, quod confitendum est, praecipuum illud fuit, quia scriptor ille, ut legimus, humilis est in oculis suis et vilis sibi, exiguum se penitus atque ultimum putans, et hoc, quod maius est, mira fide, non officio humilitatis adsumptae sed iudicii simplicis veritate. [15] Unde est, quod iure se etiam ab aliis talem habendum putans, qualis a semet ipso haberetur, recte libellis suis alienum nomen inseruit, scilicet ne auctoritatem salubribus scriptis personae suae parvitas derogaret: omnia enim admodum dicta tanti existimantur, quantus est ipse qui dixit. Siquidem tam inbecilla sunt iudicia huius temporis ac paene tam nulla, ut hi qui legunt, non tam considerent quid legant quam cuius legant, nec tam dictionis vim atque virtutem quam dictoris cogitent dignitatem. [16] Idcirco igitur scriptor ille abscondi ac latitare omnibus modis voluit, ne scripta, quae in se habent plurimum salubritatis, minora forsitan fierent per nomen auctoris. Habet itaque quisquis ille est, qui requirit, cur alienum nomen adsumpserit. [17] Restat dicere cur Timothei. Quod ut dicamus, ad auctorem denuo reversari sumus. Is enim causarum omnium causa est: qui sicut humilitati praestitit ut alienum, sic timori atque cautellae ut Timothei nomen scriberet. Pavidus quippe est et formidolosus ac nonnumquam etiam levium mendaciorum fugax atque in tantum peccare metuens, ut interdum et non timenda formidet. [18] Cum ergo subtrahere ex titulo nomen suum et inserere vellet alienum, timuit in hac nominum commutatione mendacium, nequaquam scilicet admittendam putans etiam in officio sancti operis maculam falsitatis. Positus itaque in hoc ambiguae opinionis incerto optimum fore credidit, ut beati evangelistae sacratissimum sequeretur exemplum, qui in utroque divini operis exordio Theophili nomen inscribens, cum ad hominem scripsisse videatur, ad amorem dei scripsit, hoc scilicet dignissimum esse iudicans, ut ad ipsum affectum dei scripta dirigeret, a quo ad scribendum inpulsus esset. [19] Hoc ergo etiam scriptor hic, de quo loquimur, usus est argumento atque consilio. Conscius enim sibi sic se omnia in scriptis suis pro dei honore, sicut illum pro dei amore, fecisse, qua ratione ille Theophili, hac etiam hic Timothei nomen inscripsit; nam sicut Theophili vocabulo amor, sic Timothei honor divinitatis exprimitur. Itaquc cum legis Timotheum ad ecclesiam scripsisse, hoc intellegere debes, pro honore dei ad ecclesiam scriptum esse, immo potius ipsum honorem dei scripta misisse, quia recte ipse scripsisse dicitur, per quem factum est ut scriberetur. [20] Hac causa igitur in titulo libellorum Timothei nomen inscriptum est. Congruum siquidem scriptor ille existimavit, ut cum in honorem dei libellos scriberet, ipsi divinitatis honori titulum consecraret. Habes, o mi Saloni, caritas mea, habes quod exegisti, inplevi opus muneris inperati. Superest ut, quia ego sum functus partibus meis, et tu fungaris tuis, id est, ores dominum deum nostrum et orando inpetres, ut libelli ad ecclesiam Christi honore conscripti tantum apud deum scriptori suo prosint, quantum eos prodesse ipse omnibus cupit. Nec iniustum, puto, est desiderium, quo tantum sibi aliquis praestari postulat pro salute, quantum ipse optat cunctis pro caritate. Vale, mi Saloni, decus nostrum atque subsidium.

 

_________

 

 

1)

Tob. 5, 17

 

2)

Matth. 10, 37

 

3)

Psal. 78, 5

 

4)

Matth. 6, 3