BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Physiologus latinus

ca. 400 p. Chr. n.

 

Physiologus latinus

 

Capitulum XXI

 

________________________________________________________________________

 

 

 

XXI.

De arbore qui dicitur peredexion

 

 

Haec arbor in India est, fructus dulcissimus est et suavis valde. Columbae autem delectantur nimium fructum illius et habitant in ramis eius. Inimicus est draco columbae et timet draco adpropinquare ad arborem. Si enim umbra arboris ad orientem declinaverit, fugit draco ad occidentem. Si enim ad occidentem venerit umbra fugit draco ad [orientem]. Et si occasu aperuerit columba, occidit eam draco.

Arborem istum Salvatorem ponimus, qui est lignum vitae omnibus credentibus eum. In umbra eius omne meritum; et clamat Apostolus dicens (Gal. 6, 14): «Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini, per quem mihi mundus crucifixus est et ego in mundo».