Physiologus latinus
ca. 400 p. Chr. n.
|
Physiologus latinus
Capitulum XX
|
________________________________________________________________________
|
|
XX.De natura animalis qui dicitur Salamandra
Est quoddam reptile quod dicitur salamandra. Physiologus dicit de eo si introierit in fornacem ignis extinguitur ignis aut in balneum si introierit totus balneus frigidus efficitur.Ita sunt justi mirabiles omnibus hominibus; sicut fuerunt in camino ignis ardentis Ananias, Azarias et Misael, et non tetigit eos omnino ignis: quos intactos atque incontaminatos exisse de camino ignis ardentis. Ita et omnis quicumque ex tota fide sua crediderit in Domino, et in operibus bonis perseveraverit, transit gehennam ignis ardentis et non tangit eum flamma. De quo scriptum est in Isaia propheta (Is. 43, 2): «Et si transieris per ignes, flamma non te comburet». |