Physiologus latinus
ca. 400 p. Chr. n.
|
Physiologus latinus
Capitulum XXII
|
________________________________________________________________________
|
|
XXII.De animale qui dicitur antelops
Item est aliud animal qui dicitur antelops, acerrimum nimis, ita ut nec venator ei possit adpropinquare. Habet autem longa cornua serrae figuram habentia, ita ut possit etiam arbores resecare altas et magnas, et ad terram deponere. Cum autem sitierit, venit ad magnum Eufraten fluvium, et bibit. Sunt enim tenuis hulici ramos; et cum ludendo transcendeverit, obligatur cornibus et tenetur ad ramos hulicis tamquam si irritietur; et clamat vociferans, volens fugere. Et dum audierit eum venator, venit et occidit eum.Et tu, homo, serva duo Testamenta, novum et veterae, quae libi pro salute animae data sunt: hoc est avaritia, luxuria, et omni pompas saeculi, et eis incipias obligari. |