Physiologus latinus
ca. 400 p. Chr. n.
|
Physiologus latinus
Capitulum XVII
|
________________________________________________________________________
|
|
XVII.De ceto magno aspidohelunes
Dicit Salomon: «Mel enim stillat de labiis meretricis quae proscurio unguet tuas fauces, postea autem amarior» felle invenitur et cautior magis quam gladius bisacutus», qui demergit in tenebris peccatorem.Est caetus in mare aspidohelune, duas naturas habet, prima haec est: Si esurierit, aperit os suum et maximus odor exiit de ore suo et suavis ita ut minores pisces iungantur et sequantur eius suavitatem et congregantur omnes in ore ipsius, et cum impletus fuerit, os eius claudet omnes pisces et gluttit eos. Magni autem pisces et perfecti non adpropinquant ad os ipsius.De natura secunda piscis: Quia talis tot exhibeat ei in modico insule, navigantes autem suspicantur insulam esse, et post flagitium tempestatis ligant naves suas ad eam, et dum accenderint ignem super eam ad coquendum aut calefaciendum, et si sentiens ignem demergit se in profundum et trahit post se omnes naves ligatas.Perfecti autem et cauti non adpropinquant ei. Qualis erat Ioseph apud mulierem aegyptiam, qualis erat Helias Zezabel arguens, qualis erat Susanna in medio seniorum. Bene ergo similata est mulier huic pisci. |