Physiologus latinus
ca. 400 p. Chr. n.
|
Physiologus latinus
Capitulum XVIII
|
________________________________________________________________________
|
|
XVIII.De animale unicornium
In psalmo sic dicit (Ps. 91, 11): «Exaltabitur sicut unicornis cornum meum». Physiolocus de eo dicit, quod minor sit animal. Est autem animal simile haedo, mansuetum valde, unum cornum habet super caput, et non potest venator adpropinquare ei propter quod valde fortissimum habet cornum. Quando tamen tripudiando discurrit, sic modo conprehenditur: Proicitur ante eum virgo castissima, et dum videret virginem, statim venit mansuetus et in sinu eius se conlocat. Et dum calefiet sic, eum portat festinans in domum regis. Nam nullus eum venator adprehendere valet.Ita et salvator noster est, de quo propheta dixit (Luc. 1, 69): «Erexit cornu salutis nobis in domo David». Dum enim in saeculo videretur, nulli reges nullaeque potestates maligne valuerunt nocere eum, cum «verbum caro factum est et habitavit in nobis» (Ioa. 1, 14). |