Physiologus latinus
ca. 400 p. Chr. n.
|
Physiologus latinus
Capitulum XVI
|
________________________________________________________________________
|
|
XVI.De animale qui dicitur panther
Propheta sic dicit (Os. 5, 14): «Factus sum sicut panter in domo Effraim». Physiolocus sic testificat de panterio quoniam talis est natura eius ut omnium animalium sit amicus.Inimicus autem est draconis. Varius est enim aspectus illius sicut tunica Ioseph etiam et totus varius est. Taciturnum est animal et mansuetum valde. Si autem manducaverit et sacitus fuerit, dormit in sua spelunca et tertia die exsurgit de somno et cum surrexerit de loco suo et foris exierit, vociferat voce magna et de voce eius exiit suavitas aromatum et qui sunt longe et prope ab eo audientes vocem, secuntur ut odore eius repleantur.Ita et Salvator meus Iesus Christus tertia die resurrexit a mortuis. Omnes «qui longe et qui prope sunt», sicut dixit Apostolus (Eph. 2, 17) replevit suavitatem fidei. Varius autem in eo quod multipliciter gentes terrae adquesierit. Ipse est torris fortitudinis, pacis misericordiae et virtus et gloriae. Draconem antiquum, diabolum valedissimum, ut Dominus persequitur. Nam nihil Scripturae sine similitudine nobis dixerunt. |