Physiologus latinus
ca. 400 p. Chr. n.
|
Physiologus latinus
Capitulum XV
|
________________________________________________________________________
|
|
XV.De natura vulpis
Physiolocus dixit de vulpe: Dolosum est animal huius modo. Si autem esurierit et non inveniat quod manducet, quaerit scissuram terrae et proicit se supinam sursum adtendentem, et adducit flatum suum intra se omnimodo et putant volatilia eam esse mortuam, et descendent ut devorent eum. Illa vero subito exsurgit et rapit et comedit.Huic similabitur diabolus dolosus est in omni opera sua. Qui ergo voluerit accipere de carnibus eius, id est de actibus eius, statim moritur. Nam et Salvator de Herode filio Herodis diaboli sie ait (Luc. 13, 32): «Et dic vulpi illi». et in canticis canticorum: «Capite nobis vulpes exterminantes vineam»; de qua vinea David dixit.Bene dixit Physiolocus de vulpe. |