Physiologus latinus
ca. 400 p. Chr. n.
|
Physiologus latinus
Capitulum XIV
|
________________________________________________________________________
|
|
XIV.De natura yricii
Ericius quidem figuram habet totum spineam et totus de spinis plenus est. Physiolocus dicit de eo: Tempore vindimiae ascendit in vitem super botrum et deicit grana eius in terra et descendens volutat se super grana, et adherent in spinis eius et adferet filiis suis et dimittit racemum botri vacuum.Et tu, christiani, si fueris dei vitis, conserva ergo te, ne ascendat †as† ad te yricius, hoc est diabolus, ne quando corrumpat viam tuam bonam et dispergat filiis suis, id est idolis et adversariis potestatibus, et dimittat racemum tuum vacuum. Quia si botrum tuum custodieris, poteris adduci ad spiritale torculare, ut reponaris in cellario, hoc torculare ut reponaris in cellarium hoc est in atria regis Christi quae possunt vinum bonum in laetitia ad cordis hominis praestare. |