BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Physiologus latinus

ca. 400 p. Chr. n.

 

Physiologus latinus

 

Capitulum XIII

 

________________________________________________________________________

 

 

 

XIII.

De natura serenae et honocentauri

 

 

Esaias propheta sic dixit quoniam «serenae» et honotaurus et iricii «ibi saltabunt» (Is. 13, 21-22). Physiolocus sic dixit quia serenas, dicit, esse mortiferas; et in mare clamitant vocibus diversis, ut navigantes, dum audierint, seducantur. A capite usque ad umbiculum hominis figuram habet et deorsum usque ad caudam volatile est.

Similiter et honotaurus: Pars eius corporis est hominis, altera autem pars asini similitudinem habet.

His ergo comparantur viri duplici corde, qui habent figuram pietatis, personam accipientes, et habent adversariorum et hereticorum. Nam per suavissimam eloquia sua, sicut serena seducunt «corda innocen­tium» (Rom. 16, 18).

Bene dixit Physiolocus de serenis et honocentauris.