BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Physiologus latinus

ca. 400 p. Chr. n.

 

Physiologus latinus

 

Capitulum XII

 

________________________________________________________________________

 

 

 

XII.

De formicae natura

 

 

De qua Salomon dicit (Prov. 6, 6-8): «Vade ad formicam, o piger». Physiologus dicit tres naturas habere formicem.

Prima eius natura est exierent de spelunca sua, ambulant ordinatim, et quaerunt grana cuiuslibet seminis. Cum autem invenerint, in ore suo adprehendunt singula grana et portant in speluncam suam. Aliae vero formicae non habentes grana in ore suo, sed sic vacuae obviantes eis quae vehunt cibaria in ore suo, non dicunt eis: Date nobis de annona vestra; sed vadunt quaerentes per vestigia illarum, et sumunt sibi sicut et illae, et adferunt in habitaculis suis.

Secunda eius natura: Quando recondit grana in spelunca sua, dividit ea per medium, ne forte hieme madefacta humus semina inlata infundat. Et tu, homo Dei, scripturam veteris Testamenti divide in duas partes, hoc est secundum historiam et secundum spiritualem intellectum. Divide ergo veritatem a figura, separa spiritalia a corporalibus, transcende a littera occidente ad spiritum vivificantem, ne littera germinante in die hyemis, id est in die iudicii, fame pereas. Dicit enim Apostolus Paulus: «Lex» inquit, «spiritale est in corporale» (Rom. 7, 14). Et rursum (2 Cor. 3, 6): «Littera occidit, spiritus autem vivificat». Et alibi (1 Cor. 10, 11): Haec autem in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos in quibus finis saeculorum devenerunt». Iudaei enim litteram sequentes, spiritalem intellectum contemnentes, facti sunt prophetarum contemptores ac sui Domini interfectores.

Item tertia natura: Tempore messis ambulat inter segetes, et de odore intellegit an ordeum sit spicus ille an triticum. Si autem fuerit hordeum, transit ad alium spicum et odoratur; et cum senserit quia spicum tritici est, ascendit sursum in spicum, et tollens inde granum, deponit et portat eum in habiculo suo. Ordeum enim brutorum animalium cibus est. Denique Iob (31, 40) dicit: «Pro tritico prodiit mihi ordeum«.

Fuge tu, homo Dei, ordeum; hoc est pecorum esca, et accipe triticum. Ordeum enim similabitur alienae doctrinae, triticum aequitati fidei spiritus (signat?).