Physiologus latinus
ca. 400 p. Chr. n.
|
Physiologus latinus
Capitulum XI
|
________________________________________________________________________
|
|
XI.De natura serpentis
Dominus dicit in Evangelio: Ergo estote prudentes sicut serpentes et simplicis sicut columbae. Bene Physiolocus narrat de eo, quoniam quattuor naturas habet serpens.Haec [prima] natura serpentis est: Cum senuerit, caliginant oculi eius, et si voluerit novus fieri, abstinet se et ieiunat quadraginta dies et noctes, donee pellis eius relaxet, quaerit petram aut fissuram angustam, et inde se coegit transire et tribulat corpus et deponit senectutem et novus iterum fiet. Sic et homo, si hoc prudentissimum suscipiat serpentem, qui voluerit veterem senectutem saeculi deponere, per angustam et tribulatam festinet, primo corpus ieiunia adfligere. Angusta enim via et tribulata que ducit ad vitam eternam.De secunda natura serpentis: Cum venerit bibere aquam de fonte, non adferet venenum, sed in foveam suam haec ut in cubili suo deponet eum. Debemus et nos qui festinamus super aquam sempiternam plenum divinarum caelestium sermonum, in ecclesia non habere nobiscum malitiae venenum, id est pollutas concupiscentias, sed perfectissimi praecedere.Tertia vero natura: si viderit serpens hominem nudum, timet valde accedere ad eum, si autem vestitum viderit, insilit in eum. Sic et nos spiritualiter intelligamus, quia quamdiu pater noster in paradiso erat nudus, non praevalebat adversus eum diabolus, serpens antiquus. Si habes ergo in te mortalem vestem, id est, veterem hominem, et inveteratus fueris dierum malorum (Dn. 13, 52), exsilit in te serpens.De quarta natura serpentis: Quando venerit homo et voluerit occidere eum, totum corpus tradit, caput autem custodit. Debemus et nos in tempore temptationis totum corpus tradere, caput autem custodire, id est Christum non negantes, sicut fecerunt sancti martyres. «Omnis viri caput» enim «Christus est» (1 Cor. 11, 3). |