BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Physiologus latinus

ca. 400 p. Chr. n.

 

Physiologus latinus

 

Capitulum V

 

________________________________________________________________________

 

 

 

V.

De nocticoracis.

 

 

Bene David dicit (Ps. 101, 7): «Factus sum sicut nocticoracus in domocilio». Dixit Physiolocus: volatile est diligens noctem magis quam diem.

Dominus noster Iesus Christus dilexit nos «qui in tenebris sedebamus et umbrae mortis» (Is. 9, 1); populus gentium super populum Iudaeorum. Quia tunc adoptionem et Patrum promissionem habuerunt; propter ea et Salvator dicit (Luc. 12, 32): «Noli te timere pusillus grex. Hoc unum in eo complacuit Deo».

Sed dic mihi quoniam nocticorax inmundus est secundum legem. Ideo Apostolus dicit (2 Cor. 11, 21) de Salvatore: «Non cognovit peccatum, peccatum non fecit; et humiliavit se ut nos exaltaret» (2 Cor. XI, 7).

Bene ergo Physiolocus narrat de nocticoracis.