Physiologus latinus
ca. 400 p. Chr. n.
|
Physiologus latinus
Capitulum VI
|
________________________________________________________________________
|
|
VI.De natura volatile aquilae
David dicit (Ps. CII, 5): «Renovabitur sicut aquilae iuventus tua». Physiolocus dixit de aquila quoniam si senuerit, gravabuntur alae eius, et caliginant oculi ipsius. Quid ergo facit? Quaerit fontem aqua munda, et volat in aera solis; extendit alas, et descendit in fontem aquae. Baptizatur per ter, et ascendit reprobans caliginem oculorum; et renovabitur, et novus fit.Sic autem et tu veterem indumentum habens, et caliginant tibi oculi; quaere spiritale fonte, Dei verbum, qui dixit (Ierem. II, 13): «Me dereliquerunt fontem vivam aquae». Et volans in altitudinem solis iustitiae Iesus Christus. Et ipse exuet te veterem indumentum diaboli; et baptizare in sempiternum fontem, «in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti» (Matth. 28, 19). Hoc ergo David dicit (Ps. 103, 5): «Renovabitur sicut aquila iuventus tua». |