BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Physiologus latinus

ca. 400 p. Chr. n.

 

Physiologus latinus

 

Capitulum IV

 

________________________________________________________________________

 

 

 

IV.

De pelicano

 

 

Bene David dicit (Ps. 101, 7): «Factus sum sicut pelicanus in deserto». Physiolocus narrat de pelicano quoniam amator est filiorum nimis. Si autem genuerit natos et creverint, percucient in faciem parentum. Parentes autem colaphizant et occidunt eos. Deinde misericordiam moti parentes tribus diebus lugentes filios quos occiderunt. Tertia die venit eorum pater et erumpit latus suum et sanguis eius stillat supra mortua corpora pullorum et de ipso sanguine suscitat illos de mortuis.

Ita et dominus noster per Esaiam dicit (Is. 1, 2): «Filios genui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt». Fabricator noster genuit nos et percussimus eum. Quomodo percussimus eum? «Servivimus creaturae plus quam creatori» (Rom. 1, 25). Veniens autem in altitudinis salvator noster, aperiens et exterrens suum latus et stillavit sanguinem in salutem, vitam aeternam. Sanguinem propter quod dicit (Matth. 26, 27): «Accipiens calicem benedixit». Aquam autem propter baptismum penitentiae.

Bene Physiolocus arguit de pellicano.