Physiologus latinus
ca. 400 p. Chr. n.
|
Physiologus latinus
Capitulum III
|
________________________________________________________________________
|
|
III.De natura volatile quae dicitur calatrius
Est volatile qui dicitur calatrius, sicut in Deuteronomio scriptum est (Deut. XIV, 18). Physiolocus narrat de ipso quoniam totus albus est, nullam partem habens nigram. Interiora eius infirma curant quorum oculi caligant. In atriis regum invenitur, et si quis infirmus est, ex eo calatrius cognoscitur si vivat aut moriatur. Et si est infirmitas hominis ad mortem, avertit faciem suam calatrius et omnes cognoscunt quia morietur. Si autem infirmitas hominis est ad vitam, aspicit calatrius hunc eum et infirmus calatrio et absorbet infirmitatem hominis et aspergit eam et salvabitur his qui infirmatur.Haec calatrius simul bona persona accepit Salvatoris. Totus enim albus est Dominus noster, non habens neque unam nigritudinem. Dixit enim quoniam «princeps huius mundi venit» (Ioa. 14, 30). Veniens enim de sanctorum caelorum a Iudeis deitatem. Veniens autem ad gentes, «tollens a nobis infirmitates et languores portavit» (Is. 53, 4); exaltatus est super lignum crucis. «Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus» (Ps. 64, 19).Bene ergo Physiolocus arguit de calatrio. Sed dic[es?] mihi, quoniam calatrius hic mundus est, sed adferet eum in persona Christi. – Et serpens inmundus est. Iohannes dicit, quia «sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis» (Ioa. 3, 14). Prudentior est. Duplicia enim creatura, et laudabilia et vituperabilia. |