BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXVII

 

Distinguendum est autem inter istas cogitationes, quibus voluntas favet, quas cum dilectione amplectitur, et inter eas cogitationes, quae tenuis umbrae modo praetervolare mentem solent, seseque tantummodo, vel transeundo monstrare: quas Graeci τύπους vocant: vel certe inter illas quae repugnanti ac invito animo suggerunt, quibus mens cum horrore quodam renititur ac resistit: quibus ut contristatur admissis, ita gaudet expulsis. In illis quidem quae se leviter menti ostendunt, et quasi fugiendo demonstrant se, nec peccatum omnino, nec pugna est. In iis autem, cum quibus aliquandiu anima luctatur, quibus resistit voluntas, aequale certamen est. Aut enim consentimus, et vincimur: aut respuimus et vincimus, et acquirimus de pugna victoriam. In illa ergo tantummodo cogitatione peccatum est, quae suggestioni consensum mentis dedit: quae malum suum blande fovet: quae in factum gestit erumpere. Hujusmodi, cogitatio etiamsi ex aliquo impedita casu, non impleat voluntatem, nihilominus actione criminis condemnatur a Domino: ut illud in Evangelio legimus: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo [Matt. V, 28]. Apud Deum, cui nota sunt omnia etiam antequam fiant, voluntas perfecta faciendi, reputatur pro opere facti. Qua de re debes (saepe enim repeto quod fieri semper volo) sanctas Scripturas sine intermissione meditari, hisque tuam replere mentem: et malis cogitationibus locum auferens, divinis animum sensibus occupare: quantumque Deum diligas, ex dilectione legis ejus ostendere. Unde Scriptura dicit: Qui timent Dominum, inquirent quod beneplacitum est illi: et qui diligunt eum, replebuntur lege ejus [Eccl. II, 7]. Tunc sentiens quantum ad ejus amorem adjuvet te sapientia: quantum sit in te divinae legis auxilium, et Domino cum David laeta cantabis, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi [Ps. CXVIII, 16, 31 et seqq.]. Excitandus est enim spiritualibus stimulis semper animus, et majori quotidie ardore renovandus. Orationis instantia, illuminatio lectionis, sollicitudo vigiliarum, et diurna, et nocturna ejus incitamenta sunt. Nihil enim in hoc proposito otio deterius est: quod non solummodo non acquirit nova: sed etiam parta consumit. Sanctae vitae ratio processu gaudet et crescit: cessatione torpescit, et deficit. Quotidianis ac recentibus virtutum incrementis mens instauranda est: et vivendi nobis hoc iter, non de transacto, sed de reliquo metiendum. Quamdiu sumus in hoc corpore, numquam nos ad perfectum venisse credamus: sic enim melius pervenitur. Tamdiu non relabimur retro, quamdiu ad priora contendimus. At ubi coeperimus stare, descendimus: nostrumque non progredi, jam reverti est. Cesset omnis ignavia, et inutilis de praeterito labore securitas. Si volumus non redire, currendum est. Beatus Apostolus de die in diem vivens Deo non quid ante fecisset, sed quid facere deberet semper attendens, dicebat: Fratres, ego me non arbitror comprehendisse aliquid. Unum autem, quae quidem sunt retro obliviscens, ad ea vero quae sunt priora me extendens, ad destinatum persequor bravium supernae vocationis Dei [Phil. III, 13, 14]. Si beatus Paulus vas electionis, qui ita Christum indutus erat, ut diceret: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus [Gal. II, 20]; adhuc tamen se extendit, adhuc crescit et proficit: quid nos facere debemus, quibus optandum est, ut in fine nostro, Pauli principio comparemur? Ergo tu hunc imitare qui dixit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi [I Cor. IV, 11]. Obliviscere omne praeteritum: et quotidie inchoare te puta: ne pro praesenti die, quo debes servire Deo, praeteritum imputes. Optime quaesita custodies, si semper inquiras. Damnum parata sentient, si parare cessaveris.