Pelagius
ca. 350/60 - ca. 420
|
Epistula ad Demetriadem
413 |
________________________________________________________________________
|
|
Capitulum XXVIII
Dicas forsitan: Grandis labor est. Sed respice quod promissum est: Omne opus leve fieri solet, cum ejus pretium cogitatur: et spes praemii solatium est laboris. Sic durus agricola inaratum diu campum, et pinguiores otio glebas violento vomere scidisse se gaudet, et mirum in modum ipsa operis difficultate laetus spem segetis de labore metitur. Sic negotiator avidus maria contemnit; spectare ausus fluctuum spumas rabiemque ventorum. Dumque in omni labore ac periculo lucrum cogitat, et lassitudinem simul obliviscitur et timorem. Considera, quaeso, magnitudinem praemii tui, si tamen considerari potest quidquid immensum est. Post abscessum animae, post carnis interitum, post favillas et cinerem, in meliorem statum virgo reparanda es. Mandatum terrae corpus in coelum elevandum est: et mortale tuum immortalitatis honore mutandum est. Post haec angelorum es donanda consortio: regnum acceptura coelorum, ac in perpetuum mansura cum Christo. Quid ergo retribues Domino pro omnibus quae retribuit tibi [Psal. CXV]? Quid tanto remuneratore durum putabis, cujus tanta sunt praemia? Unde beatus Apostolus, Nullae, inquit, sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis [Rom. VIII, 18]. Quid enim dignum vel facere, vel pati possumus in brevi hoc tempore vitae nostrae: cum id immortalitate sit compensandum? |