BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXVI

 

Hujus nequissimi hostis est illa vel prima calliditas, et ars doli plena, fatigare cogitationibus rudes animas: et novellis in proposito mentibus de ipsa interdum conversatione afferre moerorem: ut facile ab hujus rei profectu deterreatur animus, cujus initia amara cognoverit. Itaque solet tam sordidas nonnumquam et impias cogitationes inserere menti, ut qui tentatur, dum suum illud putat esse quod cogitat, deteriorem se per spiritum immundum proposito suo arbitretur effectum; multoque puriorem animam habuisse se credat, cum adhuc res saeculi amaret. Vult enim his, quibus invidet callidissimus inimicus horrorem propositi ex desperatione facere sanctitatis, ut eos, obsidente tristitia, et si a proposito non revocat, certe retineat a profectu. Propter quod maxime sanctarum tibi Scripturarum studium diligendum est: illuminanda divinis eloquiis anima: et coruscante Dei verbo, diaboli repellendae sunt tenebrae. Cito enim fugit ille ab ea anima, quam sermo divinus illuminat, quae coelestibus semper cogitationibus occupatur, in qua assiduum est Dei verbum, cujus vim nequam spiritus non potest ferre. Et idcirco beatus illud Apostolus spiritalis belli inter caetera instrumenta gladio comparavit [Ephes. V, 17]. Est autem futissimum atque perfectum, ut assuescat animus sollicita semper pervigilique custodia discernere cogitationes suas: et ad primum animi motum vel probare, vel reprobare, quod cogitat: ut vel bonas cogitationes alat, vel statim exstinguat malas. Hic namque fons est boni, et origo peccandi, omnisque ingentis delicti in corde principium est cogitatio, quae unumquodque opus velut in quadam cordis tabula depingit, antequam faciat. Nam sive ille actus, sive sermo sit, ut proferatur, ante disponitur, et cogitationum consilio discernitur quod fururum est. Vides quam brevi interdum momento quaeque ista quis cogitet, cogitataque perficiat: nec quicquam omnino, vel lingua, vel manu, caeterisque membris agitur, nisi cogitationes ante dictaverint. Unde et Dominus in Evangelio dicit: De corde hominis procedunt cogitationes malae, adulterium, fornicatio, homicidia, furta, falsa testimonia, avaritia, nequitia, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. Haec sunt quae coinquinant homines [Matth. XV, 19, 20]. Omnis ergo sollicitudo tua, omnis intentio debet esse in custodia. Ibi te maxime oportet observare peccatum, ubi nasci solet: statimque ad primam tentationis repugnare faciem: et malum antequam crescat, exstinguere. Nec enim exspectandum est augmentum ejus rei, quae timeri debet a parvo: et quae tanto facilius vincitur, quanto ei citius repugnatur. Ideo clamat Scriptura divina: Omni custodia serva cor tuum: ex eo enim exitus vitae [Prov. IV, 21].