BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXV

 

Ab eo jam tempore, quo primum per virginitatis professionem Domino consecrata es, adversarii in te crevit odium. Et qui aliena lucra pro suis damnis habet, se amisisse ducit, quidquid te possessuram dolet. Grandi tibi opus est vigilantia, grandique cura: et tanto sollicitius cavendus est inimicus, quanto apud Deum ditior esse coepisti. Vacuus viator et nudus non timet latronis insidias. Securus a nocturnis furibus dormit pauper, etiam si claustra non muniat. Diviti vero opes suae latronis semper imaginantur occursum, et jugi sollicitudine, noctium somnum adimunt. Unde tuae quoque divitiae, coelestis thesaurus, ista cautione indigent atque custodia. Quanto ditior es, tanto debes esse vigilantior. Qui enim plus possidet, plus debet timere ne perdat. Invidere non cessat auctor invidiae. Et qui semel a Deo ipse projectus est, tanto majori livore torquetur, quanto aliquem apud eum viderit clariorem. Qui invidit Evae paradisum, quanto magis invidet tibi regnum coelorum! Cuncta, mihi crede, ille nunc circumit, ut beatus Petrus ait, devorandi te cupidus [I Pet. V, 8]: in modum rugientis leonis ingreditur, vel more dolosi hostis universa perlustrans, explorat omnes aditus animae tuae: an sit aliquid infirmum et minus tutum, per quod possit irrepere. Rimatur nunc ille omnia, et singula quaeque pertentans, quaerit vulneri locum: cujus tu insidias sollicite debes providere, ut quae cum Paulo non ignores astutias ejus [II Cor. II, 11]. Qui cum terribiles diaboli potestates principatusque describat, nos nihilominus hortatur ad pugnam, hostiumque vim pandit, ut augeat sollicitudinem militum. Non enim vult nos esse timidos, sed paratos. Denique non fugam suadet, sed arma suggerit: Propterea, inquit, accipite arma Dei, ut possitis resistere in die malo, ac in omnibus perfecti stare [Ephes. VI, 13]. Ac statim instrumenta singula spiritualis pugnae tradens, addidit et dixit: State ergo succincti lumbos vestros in veritate: et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere: et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem rationem et obsecrationem. Et quoniam de hoc bello licet etiam feminis triumphare, suscipe haec arma Pauli, et tanti hortatione ducis certam praesume victoriam. Haec enim si tu omnia instrumenta possideas, secura procedes ad praelium spirituale, nec pavebis diabolum cum toto exercitu suo. Cadent enim a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabunt [Psal. XCI, 7]. Beatus quoque Jacobus ille Christi miles emeritus non minor nobis auctoritate de hoc bello victoriam pollicetur: Subditi, inquit, estote Deo: resistite autem diabolo, et fugiet a vobis [Jac. IV, 7]. Ostendit quomodo resistere debeamus diabolo, si utique simus subditi Deo, ejusque faciendo voluntatem, ut divinam etiam mereamur gratiam: et facilius nequam spiritui, auxilio sancti Spiritus resistamus. Neque vero aperta contra nos pugnat acie, nec publica nobiscum fronte congreditur, sed dolo vincit ac fraude, nostraque contra nos utitur voluntate. De consensu nostro adversarius vires accipit, nostroque nos, ut dici solet, jugulat gladio. Infirmus hostis est qui non potest vincere nisi volentem. Procul a nobis desperatio, procul omnis ab animo recedat pavor adversariorum. Non adjuvemus, sed vincamus adversarios. Dant illi quidem consilium, sed nostrum est vel eligere, vel respuere quod suggerunt. Non enim cogendo, sed suadendo nocent. Non extorquent a nobis consensum, sed expetunt. Unde etiam Ananiae dicitur: Quare tentavit cor tuum Satanas mentiri te Spiritui sancto [Actor. V, 3]? Quod utique illi Apostolus numquam imputaret, si id absque ipsius voluntate diabolus fecisset. Ipsa etiam Eva ideo condemnatur a Domino [Gen. II]: quia ab eo quem poterat superare, superata est. Nec enim meruisset a Domino, injustitiae puniri quae victa est, nisi vincere ipsa potuisset.