BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXIV

 

Generaliter quidem, sed breviter strictimque dicendum est: in bonis quoque rebus quidquid modum excesserit, vitium est. Magna est, magna, inquam, et quae grandi studio constat, perfectae vitae ratio, consummataeque sapientiae est, scire quid quo insequaris modo, et ad omnem actum praeferendo consilium: nihil facere quod fecisse poeniteat. Intra unius horae spatium mutatur habitus: jejunare, abstinere, psallere, vigilare, non tam studio opus habent, quam voluntate. Quidlibet incipiens, statim ut voluerit, ad ipsa perfectus est: immo illi hoc facilius facere possunt, qui recentes corporis vires de saeculo ad propositum afferunt. Mores vero mutare, singulasque virtutes animi formare in se, atque perficere, grandis studii est, et longae consuetudinis. Itaque multi in proposito senescimus, et ea, propter quae ad ipsum propositum venimus, non habemus. Tua vero conversatio nova esse debet, mira gravitas, patientia, mansuetudo, pietas: quidquid sanctius est atque perfectius, quidquid magis Deo te commendare potest, et majorem in coelo facere, id semper sequere, id semper amplectere [I Cor. VII, 34]. Sponsa Christi nihil debet esse ornatius. Tanto majore placendi studio opus est, quanto major est ille cui placendum est. Saeculi vero virgines, quae se nuptiis praeparant, et indulgentiam magis Apostoli, quam consilium sequi malunt, magisque amplectuntur incontinentiae remedium, quam praemium continentiae, ut sponsis placeant, eosque in amorem sui magis incitent, mira se sollicitudine formare student, et naturalem corporis pulchritudinem, ornandi arte commendant. Haec est illis per dies singulos cura praecipua: decentibus fucis colorare faciem, implicare auro crinem, et ardentes concharum lapides, capitis honorem facere, suspendere ex auribus patrimonia, brachia ornare monilibus ac latera, et inclusas auro gemmas a collo in pectus demittere. Non minorem sponsus tuus requirit ornatum, qui cum universam Ecclesiam salutaris aquae lavacro purificatam sine macula rugaque reddiderit, quotidie cupit eam fieri pulchriorem, ut semel a vitiis peccatisque mundata, semper ornetur decore virtutum [Ephes. V, 26, 27]. Et si hoc a tota requirit Ecclesia, in qua et viduae continentur etnuptae: quantum, putas, exspectat a virgine, quae ex pulcherrimo hoc quodam Ecclesiae parato, velut augustior quidam flos videtur electa! Assume ergo omnem illum ornatum, per quem placere Christo potes. Satis pulchram Deo crede faciem tuam, si hominibus pulchra apparere non studeas. Istud ornamentum serva capitis, quod acquisivisti Chrismatis sacramento, cum tibi in coelestis regni mysterium, diadema quoddam regalis unctionis impositum est. Optima ornamenta sunt aurium, verba Dei. Ad ea sola paratus esse debet auditus virginis: eaque pretiosissimis lapidibus anteferre. Omnia prorsus membra decorentur operibus sanctitatis: totaque virginalis animi pulchritudo, gemmati monilis instar, vario virtutum fulgore resplendeat. Tunc vere concupiscet rex decorem tuum, dicetque tibi: Tota formosa es, proxima mea, et macula non est in te [Cant. V, 7]. Et haec tibi ornamenta quae dixi, etiam erunt munimenta maxima: et quae ipsa te ornare Deo, et contra diabolum armare possint, qui per leve interdum quodcumque vitium ad animam ingreditur: et si virtutum propugnacula non resistant, nostro nos repellit loco, et continuo de hoste fit dominus. Propter quod Scriptura nos adhortatur, et dicit: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris [Eccl. X, 4].