BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXIII

 

Et quamquam omne vitae tuae tempus divino debeas operi consecrare: et nullam prorsus horam a spirituali profectu vacuam esse conveniat, cum tibi in lege Domini die ac nocte meditandum sit [Psal. I]; debet tamen aliquis esse determinatus et constitutus horarum numerus, quo plenius Deo vaces, et qui te ad summam animi intentionem, velut quadam lege contineat. Optimum est ergo huic operi matutinum deputari tempus, id est meliorem diei partem, et usque ad horam tertiam animam quotidie in coelesti agone certantem, hoc velut spiritualis quodam palestrae exerceri gymnasio. His tu per singulos dies horis in secretioris domus parte ora, clauso cubiculo tuo [Matth. VI, 6]. Adhibe tibi etiam in urbe solitudinem, et remota paulisper ab hominibus, propius Deo jungere: aspectuique tuorum reddita, lectionis fructum et orationis ostende. Nihil enim in hoc secreto magis agere debes, quam animam divinis eloquiis pascere. Et quantum ei per totam sufficere possit diem, hoc eam veluti cibo pinguiore satiare. Ita Scripturas sacras lege, ut semper memineris Dei illa verba esse, qui legem suam non solum sciri, sed etiam impleri jubet. Nihil enim prodest facienda didicisse, et non facere. Optime uteris lectione divina, si eam tibi adhibeas speculi vice, ut ibi velut ad imaginem suam anima respiciat, et vel foeda quaeque corrigat, vel pulchra plus ornet. Lectionem frequenter interrumpat oratio, et animam jugiter adhaerentem Deo, grata vicissitudo sancti operis accendat. Nunc te igitur ordo instruat coelestis historiae: nunc sanctum David oblectet canticum: nunc Salomonis erudiat Sapientia: nunc ad timorem Domini, increpationes incitent prophetarum: nunc Evangelica et Apostolica perfectio te Christo in omni morum sanctitate conjungat. Quae paranda sunt, memoriae penitus insere: eaque jugi meditatione conserva. Quae maturanda sunt, frequenter revolve, ut divinum hoc studium, et coelestis schola, et mores simul virginis ornent et sensum, tradantque tibi cum sapientia sanctitatem. Unde Scriptura dicit: Qui quaerunt Deum, invenient sapientiam cum justitia. Sit autem ipsa lectio temperata, cui finem consilium, non lassitudo imponat. Nam ut immoderata jejunia et ardor abstinentiae, et enormes inordinataeque vigiliae, intemperantiae coargnuntur, idque nimietate sui pariunt, ut haec ipsa postea, nec mediocriter quidem fieri possint; ita studium lectionis in reprehensionem intemperans cadit, quodque laudabile est in tempore suo, fit de nimietate sui culpabile.