BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXII

 

Laborem jejunii tui, misericordiae opera commendent, et abstinentia tua, pauperum refectione sit gratior. Dominus loquitur per prophetam: Misericordiam volo, et non sacrificium [Ose. VI, 6]. In Evangelio Christi verba legimus: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur [Matth. V, 7]. Sed quaeso hanc curam vice tua avia materque suscipiant. Illae has partes pro te agant. Illae thesaurum tuum in coelum levent. Illarum sit esurientes alere cibo, vestire nudos, visitare infirmos, peregrinos tecto suscipere, et aeterni spe praemii, Christo in pauperibus fenerari: qui dixit: Quodcumque fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis [Matt. XXV, 45]. Tibi vero, maxime dum in proposito maturescat animus, ab omnibus occupationibus recedendum est, et omne studium omnisque cura in ornandis moribus exhibenda. Quibus ita vacare debes, et totam occupare mentem, ut non divitem te sentias esse, nec dominam. Nobilitatis ad hoc tantum memineris, ut cum claritate generis, morum sanctitate contendas: et cum nobilitate corporis, animi virtute nobilior proficias: magisque illa nobilitate glorieris, quae filios Dei et cohaeredes Christi facit. Ad quam si semper inspicias: dum credis gaudium te habere quod majus est, desinis de eo quod minus est gloriari. Omnis ista praeclari generis dignitas, et illustre Anicii sanguinis decus, ad animam transferantur. Ille clarus, ille sublimis, ille sit nobilis, ille tunc integram nobilitatem suam servare se putet, si dedignetur servire vitiis, ab eisque non superari: A quo enim quis superatur, hujus et servus est [II Pet. II, 15]. Quid enim hac servitute animi indignius, quidve turpius, quam cum in eo, aut dominatur odium, aut regnat invidia? quam cum eum aut avaritia possidet, aut captum ira tenet, vel certe caetera sibi vitia vindicant? Non est quod sibi aliquis de nobilitate generis blandiatur: si ex meliore parte sit famulus. Multo est indignius mente servire, quam corpore. Superfluum arbitror te monere, quam parca in procedendo debeas esse, quam rara: cum te hoc etiam saecularis ab infantia honestas docuerit, et facile intelligas id tibi multo magis in hac vita esse servandum, quam maxime secretum decet. Illud admoneo, ut ipsis quoque salutationibus, quae tibi in cubiculo tuo exhibendae sunt, certissimum modum ponas: non sint nimiae, neque quotidianae, ne non tam officium, quam inquietudinem praestare videantur.