BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XXI

 

Adulatores ut inimicos cave, quorum sermones super oleum molles, et ipsi sunt jacula. Corrumpunt fictis laudibus leves animas et male credulis mentibus blandum vulnus infligunt. Crevit hoc in nostra aetate vitium, et in ultimo fine stetit, nec jam augeri potest. In hanc omnes nos scholam studiumque dedimus, ut officium putemus illudere. Quodque ipsi ab aliis libenter accipimus, id aliis quasi quoddam munus offerimus. Et spe recipiendae laudis, eos a quibus laudari volumus, ante laudamus. Saepe adulantium resistimus verbis ad faciem, et in secreto mentis favemus, maximumque fructum cepisse nos ducimus, si vel fictis laudibus praedicamur. Nec cogitamus quid ipsi simus, sed quid alteris esse videamur. Unde eo perducta res est, ut, neglecta veritate meriti, de sola opinione curemus, qui testimonium vitae nostrae, non a conscientia nostra, sed a fama petimus. Beata mens est, quae perfecte hoc vitium vincit, et nec adulatur aliquando, nec adulanti credit. Quae nec decipit alterum, nec ipsa decipitur, tantumque hoc malum nec facit aliquando, nec patitur. Nihil umquam in te fictum sit, nihil omnino fucatum. Conscientiam tuam, quae certe Deo semper patet, in multitudine versari puta. Numquam aliud corde teneas, aliud ore proferas. Quidquid pudet dicere, pudeat etiam cogitare. Illud vero notunt jam omnibus atque divulgatum est, quam utilis quamque huic proposito necessaria est, jejuniorum et abstinentiae virtus, maxime in his annis, in quibus corpori major aestus inest. Non manducare itaque carnem, neque bibere vinum, Apostolica voce laudatum est [Rom. XII, 15, 21]. Quidquid illud est quod inflammare corpus potest, quod fomentum suggerit voluptati, castitatis amore fugiendum est. Nec tamen ita magno hujus rei labore gravari te volumus: ut sub ipso statim onere succumbas, per quod multi dum nimio fervore mentis rationem suarum virium non haberent, subito conciderunt, et pene ante debilitatem, quam sanctitatem de proposito suo consecuti sunt. Optimus est in omni re modus, et laudabilis ubique mensura. Corpus non frangendum, sed regendum est. Sint ergo moderata sancta, et simplicia in omni mentis humilitate jejunia, quae ita attenuent corpus, ne animum elevent, ne res humilitatis gignat superbiam, et vitia de virtute nascantur. Ego, inquit, cum mihi molesti essent, induebar cilicio, et humiliabam in jejunio animam meam [Psal. XXXV, 13]. Vestis abjectio, cibi vilitas, jejunii lassitudo, exstinguere debent, non nutrire superbiam. Quis rem medicinae vulnus faciat? et inde sana laedat quaeque, unde jam laesa curanda sunt? Aut quae supererit spes salutis, si ista animae remedia sint venena?