BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVII

 

Sequitur: Ut sitis irreprehensibiles et simplices ad omnem morum perfectionem. Unum hoc sufficere verbum potest, quod etiam in episcopo eligendo Deus quaeri jubet. Quam enim circumspecta vita est, quam sancta est, quae nihil reprehensionis incurrit! Quis autem sanctior potest esse, quam qui, verae simplicitatis virtutem tenens, numquam aliud corde promittit, aliud ore vultuque mentitur. Sicut filii Dei immaculati. Non est exhortatio vehementior, quam qua nos Scriptura divina filios Dei vocat. Quis enim non erubescat, et metuat tanto patre agere aliquid indignum, ut qui dicitur Dei filius, ipse efficiatur vitii servus? Et idcirco adjungit, Ut simus immaculati. Neque enim convenit in filiis Dei, quia ipse est fons justitiae, peccati maculam reperiri. In medio nationis pravae, et perversae, hoc est dicere: Quamvis infinita vos cingat peccantium multitudo, et innumera sint exempla vitiorum: vos tamen ita coelestis nativitatis memores esse debetis, ut inter malos viventes, omne malum vincatis. Inter quos lucetis, ait, sicut luminaria in hoc mundo. Et rursum in Evangelio legimus: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum [Matt. XIII]. Comparatur vita praemio, ut qui in futuro solis fulgore donandi sunt, hic jam simili justitiae claritate resplendeant, et infidelium caecitatem, operibus sanctitatis illuminent. Huic loco ille sensus aptandus est, quem ad Corinthios idem Apostolus disserens, ait: Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum. Stella autem a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum [I Cor. XV, 41, 42]. Dispares sunt in regno coelorum per singulorum merita mansiones. Diversitas enim operum, diversitatem facit praemiorum: quantumque aliquis hic in sanctitate fulserit, tantum ibi fulgebit in honore. Nunc ergo ad omnem morum perfectionem mentis aciem intende, et ad coeleste praemium coelestem vitam para. Resplendeat omnibus clarissimi in modum sideris sanctitas virginis: et futuri praemii magnitudinem, de novitate conversationis ostendat. Tibi facilior in bonis cursus est, quam malorum animi consuetudo non retinet. Nec timemus ne te a virtutibus vitia retardent, et maligna diaboli semina Christi frugem necent. Nam si etiam illi qui longo peccandi usu, bonum quodammodo obruere naturae, instaurari per poenitentiam possunt: et mutata voluntate vivendi, consuetudinem consuetudine exstinguere, ac optimi quique de pessimis fieri: quanto magis tu potes illa superare a quibus superata non es: cui non tam expellanda sunt vitia, quam refellenda! Quae utique non suscipere facilius est, quam semel suscepta deponere.