Pelagius
ca. 350/60 - ca. 420
|
Epistula ad Demetriadem
413 |
________________________________________________________________________
|
|
Capitulum XVIII
Nec vero eorum tanta dulcedo est, ut ea debeamus praeferre virtutibus, cum nec in omnibus sit delectationis illecebra, et a plerisque ea etiam, quae videntur dulcissima, respuantur. Duo namque sunt ex omnibus vitia, quae maxime homines decipiunt sui voluptate, gula scilicet ac libido, quae deponere eo difficilius est, quo eis uti dulcius est; et tamen haec vitia tam molesta, tamque delectatione sui periculosa, ita a multis calcari vidimus, ut tota aetate virgines permanserint in summa abstinentia. Ut de illis taceam, quae post deliciarum longum fluxum, et inveteratum usum libidinis, castitati ac temperantiae se dederint; et utrumque vitium, contraria sibi virtute mutaverint. Aliorum vero vitiorum est longe diversa ratio, quae cum nihil habeant jucunditatis, tamen multum amaritudinis habent, quaeque cum ad vitandum multo sint faciliora, raro a quibus vitentur, invenies. Quid, oro te, invido, delectationis praestat invidia, quem secretis quibusdam conscientiae ungulis livor ipse decerpit, et alienam felicitatem tormentum ejus facit? Quid vero alter ab odio mercedis accipit, nisi horribiles animae tenebras, et confusae mentis horrorem? Qui vultu semper animoque moerente, voto quo alteri vult nocere, seipsum cruciat? Quid autem iracundo furor suus confert, quem saevissimis exagitatum stimulis conscientiae, ita ab omni consilio ac mente deturbat, ut dum irascitur, insanire credatur? Similiter curre per singula, invenies tot animae tormenta quot vitia: quae utique eo facilius vinci possunt, quo nulla illiciunt nos voluptate. Quanto illud difficilius, quanto durius, ut de castitatis labore taceam, abstinere a vino carnibusque, ipso quoque etiam oleo, et vilem sine his cibum post biduum interdum triduumque, vix capere! fracta jejuniis vigiliisque membra, fomenta balnei contemnere, necessarias res negare corpori, et vim quamdam inferre naturae! Da tantam in caeteris magnitudinem animi, et vide quid non possis efficere. Sed nos, proh pudor! quadam delectatione peccati, cum in quibusdam ostendimus quamdam vim naturae nostrae, in aliis omnino torpescimus, et qui voluptates corporis, virtutum amore contempsimus, rursum amore vitiorum tormenta suscipimus. Atque ita malis nostris cedimus, ut ea nec putemus posse deponi. Quod hoc, quaeso, consilium, quaenam haec nova vivendi ratio est? Res difficiles et laboris plenas securus aggredior, et faciliora non posse fieri credo. Vinco maxima, vincendus a parvis. Excelsa, et ardua indefessus exsupero, et cum venitur ad plana, deficio. Libenter fugio quod delectat, et nolo vitare quod cruciat. Verum haec eorum sunt, qui, Dei voluntate contempta, id solum petunt, quod laudem facilius invenit, quod cito exit in famam: morum vero bona quae secretiora sunt negligunt. Tu vero, quae calcasti mundum et concupiscentias ejus, ut, calcato eo, gradum tibi quemdam ascendendi ad coelum faceres, mundi gloriam ne requiras. Illi tantum placere stude, cui saepe displicet, quod hominibus placet, et qui ipsa hominum judicia judicaturus est. Abstinentia tua et jejunium eo magis Deo grata sunt, quo cum sanctis moribus offeruntur, ut quae in aliis sunt umbracula vitiorum, in te sint ornamenta virtutum. |