BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XVI

 

Remoremur hic, virgo, paulisper: et pretiosissimas margaritas, quibus exornanda est sponsa Christi, per singula Apostoli verba pensemus. Omnia, inquit, facite. Non enim quasi ad arbitrium nostrum, quaedam ex mandatis Dei debemus eligere, sed generaliter universa complere. Nec aliqua praecepta ejus quasi vilia munuscula ac parva contemnere: sed imperantis in omnibus majestatem aspicere. Nullum quippe mandatum Dei contemptibile nobis videri potest, si ejus semper cogitemus auctorem, sine murmuratione et haesitatione. Viles et ignobiles dominos palam contemni videmus a servulis: eisque ad minima quaeque praecepta in faciem resisti solere. At hoc in personas nobiles jam non admittitur: quantoque potentiores domini, tanto servi ad obedientiam proniores sunt: cumque difficiliora praecipiunt, libentius audiuntur. Certe ad regis imperium, ita omnes parati sunt, et in procinctu obedientiae constituti, ut etiam optent juberi. Et non solum bene merituros esse se credunt, si jussa fecerint, sed tamquam jam meruissent quod jussi sunt, ita pro dignitate praecipientis servitium beneficii loco ducitur. Nobis vero Deus ipse, aeterna illa majestas ineffabilis atque inaestimabilis potestas: sacras litteras et vere adorandos praeceptorum suorum apices mittit, et non statim cum gaudio ac veneratione suscipimus: nec pro magno ducimus beneficio, tantae ac tam illustris potestatis imperium: maxime cum non jubentis quaeritur commodum, sed utilitas obsequentis, verum econtrario fastidioso ac remisso animo, superborum nequam servorum more, in os Domini reclamamus et dicimus: Durum est, arduum est, non possumus, homines sumus, fragili carne circumdamur. O caecam insaniam! O profanam temeritatem! Duplici ignorantia accusamus Deum scientiae, ut videatur nescire quod fecit, nescire quod jussit: quasi oblitus fragilitatis humanae, cujus auctor ipse est, imposuerit homini mandata quae ferre non possit. Simulque (proh nefas!) ascribimus iniquitatem justo, pio crudelitatem: dum eum primo impossibile aliquid praecepisse conquerimur: deinde pro his damnandum putamus hominem, ab eo quae vitare non potuit: ut (quod etiam suspicari sacrilegium est) videatur Deus non tam salutem nostram quaesisse quam poenam. Itaque Apostolus, sciens a Domino justitiae ac majestatis nihil impossibile esse praeceptum, aufert a nobis vitium murmurandi. Quod tunc utique nasci solet, cum aut iniqua sunt quae jubentur, aut jubentis minus digna persona est. Quid tergiversamur incassum, et praecipienti opponimus naturae fragilitatem? Nemo magis novit mensuram virium nostrarum, quam qui ipsas vires nobis dedit. Nec quisquam melius quantum possimus intelligit, quam qui ipsam virtutem nobis nostri posse donavit. Nec impossibile aliquid voluit imperare, qui justus est; nec damnaturus hominem fuit, pro eo quod vitare non potuit, qui pius est.