BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum X

 

Perfectionis igitur secuta consilium, beatitudinem specialis aggressa propositi, serva generale mandatum. Dixi, idemque nunc repeto. In causa justitiae omnes unum debemus: virgo, vidua, nupta, summus, medius, et imus gradus, aequaliter jubentur implere praecepta. Nec a lege solvitur, qui supra legem facere proponit. Quinimmo nullus magis illicita vitare debet, quam qui respuit quae licebant. Nec quisquam ita a se mandata pollicetur implenda, ut ille qui amore perfectionis supra mandata conscendit, et dum amplius statuit facere quam praeceptum est, ostendit minus sibi praeceptum esse quam potuerit. Deinde qui tantae se esse obedientiae profitetur, ut etiam consilium divinum libenter audiat, quomodo non debet audire praeceptum? Illa enim res electionis est, ista necessitatis. De virginitate dicitur: Qui potest capere, capiat [Matth. VII, 19]. De justitia non dicitur: Qui potest facere, faciat. Sed omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Considera, quaeso, quantum a consilio distet imperium. Ibi aliquos excipit: hic generaliter omnes comprehendit. Ibi praemium proponit, hic poenam. Ibi invitat ut facias: hic nisi feceris, comminatur. Haec igitur optima ratione distinguens, animadverte quid offeras, animadverte quid debeas. Immo quia utrumque jam debes, et virginitatem, quam ultro obtulisti Deo, et justitiam quam ipse praecepit, integrum utrumque persolve. Ille servus Domino placet, qui ita aliquid ultro operis exercet, ut tamen etiam imperata perficiat: qui non facit aliud pro alio, sed utrumque: nec mutat, sed addit obsequium. Nec te earum exempla decipiant, quae sibi in sola castitate plaudentes, ut post suas voluntates eant, Dei voluntatem abjiciunt. Quae perpetuae castitatis bonum non cum justitia, sed pro justitia offerre volunt, et in compensatione peccatorum, praemium virginitatis annumerant: atque pro praemio, impunitatem petunt: vel certe impudentiori vecordia coronandas esse se putant, et in regno coelorum caeteris praeferendas, quae sibi mandatorum transgressione aditum clausere regni coelorum. Non omnis, Christus inquit, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum [Matth. VII, 21]. Meminerint stultas virgines a sponsi januis repellendas; dicendum eis: Nescio vos: Illisque jungendas esse, de quibus Dominus ipse ait: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo daemonia ejecimus? et in nomine tuo virtutes multas fecimus? et tunc confitebor illis: Amen dico vobis, nescio vos, discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem [Luc. XIII, 26, 27]. Tibi vero longe est alia via ingrediendum, quae, saeculi amore calcato, semper cogitando quae Dei sunt, apostolicam te exhibere vis virginem, quae tam spiritu sancta quam corpore, Domini praestolaris adventum: et animae tuae lampadi, sanctorum jugiter operum infundis oleum, et sapientibus juncta virginibus, in sponsi obviam praepararis. Fugienda tibi lata illa via est, quam multorum ad mortem euntium comitatus terit. Et ad vitam aeternam, angusti illius itineris, quod pauci reperiunt, callis tenendus est. Deposuisti jam impedimenta vel maxima, et omne quidquid a spiritualis vitae cursu, vel retardat, vel revocat, prima statim conversione vicisti. Respuisti conjugii voluptatem, posteritatis curam, illecebras deliciarum, saeculi pompam, divitiarum cupidinem, et cum Paulo potes dicere: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo [Gal. VI, 14]. Cujus tale principium est, qualis debet esse perfectio? Hanc mihi tu virtutem: hunc animum etiam in reliquis affer: eaque vi mentis, qua vitiorum occasiones depulisti, vitia nunc ipsa respue. Ornetur morum sanctitate virginitas, et perfectum gradum vitae perfectio subsequatur. Certe si saecularis vita tibi placuisset, dares operam, ne quis te divitiis, ne quis corporalibus ornamentis, ne quis rerum omnium pompa et honore praecederet: nunc quoniam diversum studium diversam vitam desiderat: cura, ne quis te in bene vivendo transcendat: ne quis morum sanctitate superet: ne quis tibi in virtutibus praeferatur. Et in illis, quae ante diximus, non erat tuum, ut aut tu omnes vinceres, aut nemo te. Cuncta enim illa foris petuntur: et quidquid aliunde speratur, alienum est. Haec vero in tua potestate sunt, et vere propria, quae non extrinsecus veniunt, sed in ipso corde generantur. Illa enim, nec omnis, qui quaerit, invenit; nec qui invenerit, semper tenet: quia ut ea commodare, ita et eripere casus potest. Haec autem et omnis qui quaerit, invenit: et qui invenerit, eripi sibi numquam timet. Ista enim sola bona sunt: quae sine voluntate, nec invenimus aliquando, nec perdimus.