BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum IX

 

Et quoniam sufficienter de his, ut puto, diximus: nunc instituamus perfectam virginem, quae ex utroque semper accensa, et naturae simul et gratiae bonum morum sanctitate testetur. Prima igitur virginis cura, primumque studium sit, scire voluntatem Domini sui, et quid ei placeat, quidve displiceat, diligenter inquirere, ut secundum Apostolum rationabile Deo reddat obsequium [Ibid. XII, 1]: totumque vitae suae cursum ex ejus possit ordinare sententia. Impossibile est enim ei quemquam placere, cui quid placeat, ignorat: fierique potest, ut etiam obsequendi voto offendat, cui quomodo obsequi debeat, ante non didicit. Et ut majus est, voluntatem Domini facere quam nosse: ita prius est nosse, quam facere. Illud enim merito praecedit: hoc ordine. Unde Propheta dicit: Et tu, Israel, noli ignorare. Et beatus Paulus: Qui autem ignorat, ignorabitur. Idemque alibi: Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes, quae sit voluntas Domini [Ephes. V, 17]. Initium obedientiae est quid praecipiatur, velle cognoscere: et pars est obsequii didicisse quid facias. Scito itaque in Scripturis divinis, per quas solas potes plenam Dei intelligere voluntatem, prohiberi quaedam, concedi aliqua, nonnulla suaderi. Prohibentur mala, praecipiuntur bona: conceduntur media, perfecta suadentur. In duobus illis quae priori loco sunt, peccatum omne concluditur: in utroque enim Dei continetur imperium. Et non solum praecipere, sed et prohibere ipsum, jubentis est. Generaliter namque omnibus mandatur justitia: quam Salvator in Evangelio, breviter quidem, sed plenissime comprehendens, ait: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis [Matt. VII, 12]: hoc est, ut nihil mali inferamus aliis, sed praestemus omne, quod bonum est: quia volumus hoc ab aliis in nos utrumque servari. Haec sententia aequo jure praecepti universos tenet. Nec ulli omnino transgredi licet, quod omnibus imperatum est: apertusque contemptus Dei est, vel facere prohibita, vel jussa non facere. Duo vero reliqua, quae sequuntur: quorum unum conceditur, et suadetur aliud, in nostra potestate dimissa sunt: ut aut cum minori gloria concessis utamur, aut ob majus praemium etiam ea, quae nobis permissa sunt, respuamus. Conceduntur quidem nuptiae, carnium usus et vini: sed horum omnium abstinentia, consilio perfectiore suadetur. Ad virginitatis honorem pertinet licentia nuptiarum: et escarum indulgentia virtutem abstinentiae clariorem facit. Contempsisti, virgo, conjugium licitum tibi, priusquam contemneretur. Majoris praemii amore flagrans, vovisti Deo non imperatam, sed laudatam virginitatem: et consilio Apostoli, legem tuam fecisti latiorem. Certaminis ingressa campum: non tam laborem cursus, quam bravium victoriae cogitasti. Legeras, credo, illud evangelicum de perpetua castitate praeconium: et ipsius te Domini sermo ad amorem servandae virginitatis accenderat, qui Petri super hoc sententiam, ipsa rei magnitudine ac difficultate laudavit: et voluntariis spadonibus regnum coelorum promittens, ait: Qui potest capere, capiat [Matth. XIX, 12]. Rem itaque tam magnam non impero, non impono, sed offero. Neque quemquam ad hoc cogo, sed provoco. Quamquam de viris tantum sonare videatur, non solis tamen viris dicitur, sed aequalis utrique sexui virginitatis palma promittitur. Et Apostolus de virginibus praeceptum quidem se dicit non habere Domini, sed dat consilium. Dicit itaque: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus [II Cor. XIII, 3]?