BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VIII

 

Neque vero nos ita defendimus naturae bonum, ut eam dicamus malum non posse facere, quam utique boni ac mali capacem etiam profitemur, sed ab hac eam tantummodo injuria vindicamus, ne ejus vitio ad malum videamur impelli, qui nec bonum sine voluntate faciamus, nec malum: et quibus liberum est unum semper ex duobus agere, cum semper utrumque possimus. Unde enim alii judicaturi sunt, alii judicandi: nisi quod in eadem natura dispar voluntas est: et quia cum omnes idem possimus, diversa faciamus? Itaque ut hoc ipsum clarius lucere possit, aliqua exempla sunt proferenda. Adam de paradiso ejicitur, Enoch de mundo rapitur. In utroque Dominus libertatem arbitrii ostendit. Ut enim placere potuit ille qui deliquit: ita potuit peccare iste qui placuit. Non enim a justo Deo aut ille puniri meruisset, aut hic eligi: nisi uterque utrumque potuisset. Hoc de Cain et Abel fratribus, hoc etiam de Jacob et Esau geminis intelligendum est. Ac sciendum solam voluntatis causam esse, cum in eadem natura merita diversa sint. Exstinctum peccatis suis diluvio mundum, Noe justus redarguit, et Sodomorum crimina Lot sanctitas judicavit. Nec illud est parvum argumentum ad comprobandum naturae bonum, quod illi primi homines per tot annorum spatia, absque ulla admonitione legis fuerunt: non utique quod Deo aliquando creaturae suae cura non fuerit: sed quia se talem sciebat hominum fecisse naturam, ut eis pro lege ad exercendam justitiam sufficeret. Denique quamdiu recentioris adhuc naturae usus viguit: nec humanae rationi velut quamdam caliginem, longus usus peccandi obduxit, sine lege dimissa est natura. Ad quam Dominus nimiis jam vitiis obrutam, et quadam ignorantiae rubigine infectam, limam legis admovit, ut hujus frequenti admonitione expoliretur, et ad suum posset redire fulgorem. Neque vero alia nobis causa difficultatem bene faciendi facit, quam longa consuetudo vitiorum, quae nos infecit a parvo: paulatimque per multos corrupit annos, et ita postea obligatos sibi et addictos tenet, ut vim quodammodo videatur habere naturae. Omne illud tempus, quo negligenter edocti, id est, ad vitia eruditi sumus: quo mali etiam esse studuimus, cum ad incitamenta nequitiae, innocentia pro stultitia duceretur: nunc nobis resistit, contraque nos venit: et novam voluntatem impugnat usus vetus; et miramur cur nobis per otium atque desidias nescientibus, etiam quasi ab alio sanctitas conferatur: qui nullam consuetudinem boni facimus, cum malum tamdiu didicerimus? Haec de naturae bono cursim, quasi in alio opere dicta sint: quod ideo a nobis faciendum fuit, ut tibi planiorem viam ad perfectam justitiam sterneremus, quam eo facilius currere possis, quo in ea nihil asperum, nihil inaccessibile esse cognoveris. Nam si etiam ante legem, ut diximus, et multo ante Domini nostri Salvatoris adventum juste quidam vixisse et sancte referantur: quanto magis post illustrationem adventus ejus, nos id posse credendum est, qui instructi per Christi gratiam, et in meliorem hominem renati sumus: qui sanguine ejus expiati atque mundati, illiusque exemplo ad perfectam justitiam incitati, meliores illis esse debemus, qui ante legem fuerunt: meliores etiam quam fuerunt sub lege, dicente Apostolo: Peccatum in vobis jam non dominabitur. Non enim estis sub lege, sed sub gratia [Rom. VI, 14].