BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VII

 

Post multa quae de natura diximus: etiam sanctorum exemplis bonum ejus ostendimus, ac probavimus. Et ne econtrario ad ejus culpam pertinere putetur, quod aliqui iniqui fuerint, Scripturarum utar testimoniis, quae peccantes ubique crimine voluntatis gravant, non excusant necessitate naturae. In Genesi legimus: Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem suam, ex volontate sua [Gen. XLIX, 6]. Ad Jerusalem Dominus locutus est: Propter quod ipsi dimiserunt viam meam, quam dedi ante faciem eorum: et non exaudierunt vocem meam, sed abierunt post voluntatem cordis sui mali. [Jer. IX, 13]. Et rursus idem propheta: Et peccastis Deo, et non exaudistis vocem ejus, et in mandatis illius et in legitimis, et in testimoniis ejus ambulare notuistis [Ibid. XLIV, 10]. Per Isaiam quoque prophetam Dominus locutus est: Si volueritis et audieritis me, quae sunt bona terrae, manducabitis. Si autem nolueritis, neque audieritis me: gladius vos consumet [Isai. I, 19]. Et rursum: Omnes vos occisione decidetis: quia vocavi vos, et non exaudistis: locutus sum, et neglexistis: et fecistis malum ante conspectum meum, et quae nolebam, elegistis. Ipse quoque Dominus in Evangelio ait: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt: quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluisti [Matth. XXIII, 37]! Ubi velle videmus et nolle, eligere et refutare, ibi non vis naturae, sed libertas intelligitur voluntatis. Plena sunt utriusque Testamenti volumina hujuscemodi testimoniis: quibus tam bonum omne quam malum, voluntarium semper esse scribitur, quae nos modo brevitatis causa omittimus: maxime cum sciamus te sacrae lectioni deditam, de ipso uberius fonte potare.